The Bible Software
bible.softwareMarkMark 1 › Mark 1:40

Mark 1:40

Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. + 1.40 Et genu flexo, etc. BEDA. Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vitæ suæ erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat: ostendat vulnus, remedium poscat. HIER. Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui non vult mortem peccatoris, sed, etc., usque ad: Date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt. Luc. 11.. BEDA. Leprosus genus humanum significat, qui, secundum Lucam, lepra plenus fuisse perhibetur. Omnes enim, etc., usque ad et vero sacerdoti offerre corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem Rom. 12.. Si vis potes. ID. In voluntate tribuit potestatem, nec dubitat ut incredulus de voluntate Domini, sed colluvionis suæ conscius non præsumit. ID. Qui exclusus a lege Domini se potestate curari postulat, supra legem judicat gratiam esse. Ut enim in Domino potestatis auctoritas, sic in illo fidei constantia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there came a leper to him, beseeching him, and kneeling down to him, and saying unto him, If thou wilt, thou canst make me clean.

In Context

39Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens. + 1.39 Et erat prædicans in synagogis. BEDA. In hac prædicatione intelligitur etiam sermo ille habitus in monte quem refert Matthæus; nam, etc., usque ad: Et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare Matth. 8..

41Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare. + 1.41 Extendit manum. ID. Leprosum tangi lex prohibet, sed quia Dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ideo tangit, quia sine tactu curare non poterat, sed sic probat, quia legi subjectus non erat. Volo, mundare. ID. Illud mirabile, quo rogatur eo sanat genere. Volo, mundare: et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra. Nihil medium inter opus et præceptum. Dixit et facta sunt Psal. 32.. Vides quia voluntas potestas est. Itaque, etc., usque ad: Volo enim dicit propter Potinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichæum.

Read all of Mark 1

Cross References

Genesis 18:14Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

Numbers 12:10nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, + 12.10 Nubes quoque recessit. ID. Et nubes recessit de tabernaculo, etc. Prius recessit nubes, etc., usque ad et appareat in nobis lepra peccati. Cumque respexisset. ORIG., ubi supra. Alia littera: Et respexit Aaron ad Mariam, et ecce Maria erat leprosa. Vult in hoc ostendere, etc., usque ad ad perfectæ nativitatis instituta revocat Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis, etc. Gal. 4.

2 Samuel 3:29et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus: nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. + 3.29 Fluxum seminis. Juxta litteram videtur imprecari effluentiam libidinis, lepræ plagam, effeminationem, inimici subjacere gladio, mendicare. Tenens fusum. AUG. Per ambitum verborum notantur qui fallaciam suam defendere nituntur. Cadens. Qui gladio percutit gladio peribit Matth. 26.. Hæretici gladio oris perfodiunt, prius gladio impietatis confossi.

2 Kings 7:3Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur? + 7.3 Quatuor, etc. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Leprosi sunt, etc., usque ad in quatuor mundi partibus fidei veritatem prædicent.

2 Chronicles 6:13Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in cælum levatis,

Matthew 11:5Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 1:40

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 1:39Mark 1Mark 1:41 →