The Bible Software
bible.softwareMarkMark 12 › Mark 12:14

Mark 12:14

Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? + 12.14 Magister, scimus. ID. Blanda et fraudulenta interrogatio ad hoc provocat respondentem, ut magis Deum quam Cæsarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut audientes Herodiani seditionis contra Romanos auctorem teneant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when they were come, they say unto him, Master, we know that thou art true, and carest for no man: for thou regardest not the person of men, but teachest the way of God in truth: Is it lawful to give tribute to Caesar, or not?

In Context

13Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. + 12.13 Et mittunt ad eum. BEDA. Turbam timebant, atque quod per se non poterant, etc., usque ad et regnum et omnia perdere maluerint, quam esse tributarii.

15Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam. + 12.15 Qui sciens versutiam. Qui putant interrogationem Salvatoris ignorationem esse, non dispensationem, ex hoc loco discant, quod potuit scire cujus imago esset. Sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat. Denarium. Denarius genus nummi qui pro decem nummis computatur, et habet imaginem Cæsaris.

Read all of Mark 12

Cross References

Exodus 23:2Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

Deuteronomy 33:9Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. + 33.9 Qui dixit patri suo. Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitæ, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriæ quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus Luc. 18.. Qui dixit patri suo et matri, etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenæ cognationis agnoscere; sed si cursum mentis præpedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Hæc bene vaccæ innuunt, quæ sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.

2 Chronicles 19:7Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.

Nehemiah 9:37Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra: et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam: et in tribulatione magna sumus.

Proverbs 26:23Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 12:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 12:13Mark 12Mark 12:15 →