The Bible Software
bible.softwareMarkMark 10 › Mark 10:28

Mark 10:28

Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. + 10.28 Ecce nos dimisimus. Grandis fiducia: piscator erat, dives non erat, victum manu et arte quærebat, et tamen confidenter dicit: Ecce nos reliquimus omnia. Et secuti sumus. Quia non sufficit sic dimittere, jungit quod perfectum est, et secuti sumus te. Quasi dicat: Fecimus quod jussisti: quid ergo dabis præmii?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Peter began to say unto him, Lo, we have left all, and have followed thee.

In Context

27Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. + 10.27 Apud Deum. Qui a cupiditate terrenorum ad charitatem æternorum convertere potest, et superbos facere humiles.

29Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,

Read all of Mark 10

Cross References

Ecclesiastes 3:6Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.

Matthew 4:22Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

Mark 1:16Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), + 1.16 Vidit Simonem. HIER. Simon, obediens; Andræas, virilis; Jacobus, supplantator; Joannes, gratia. His nominibus, etc., usque ad per prudentiam obedimus, per justitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur. ID. Quem non inebriat eloquentia sæcularis? Difficile homines potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcæcatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes, simplicitatemque Scripturæ sanctæ, non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant utilitate. ID. Vocantur quatuor piscatores, Simon, Andræas, Jacobus et Joannes: relictis omnibus sequuntur. Hac quadriga vehimur ad æthera, etc., usque ad pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa se gloriatur formosam. BEDA. Quæritur quomodo primum Petrum et Andream et post pusillum Jacobum et Joannem vocaverit, sicut narrat, etc., usque ad tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed tanquam vocantem et jubentem secuti sunt. Et ingrediuntur. HIER. Marcus dicta Evangelii in semetipso disponens, ordinem historiæ non secutus, mysteriorum ordinem servat, unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens: Et ingrediuntur, etc. Capharnaum. ID. Capharnaum villa consolationis, sabbatum requies. Homo in spiritu immundo, genus humanum, in quo immunditia, etc., usque ad Pharao dimissus ab Isræl, persequimur eum, diabolus contemptus surgit in scandala. BEDA. Quod sabbato maxime curat et docet, ostendit se non sub lege esse, sed supra: et docet nos verum sabbatum, ut saluti scilicet animarum studentes, ab omni opere servili, id est, ab omnibus illicitis abstineamus.

Luke 18:28Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 10:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 10:27Mark 10Mark 10:29 →