The Bible Software
bible.softwareMarkMark 11 › Mark 11:10

Mark 11:10

benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis. + 11.10 Benedictus qui venit. Quoniam una fides, una spes omnium. Illi exspectabant et venturum credebant, et nos venisse credimus. BEDA. Per hoc quod jungitur: hosanna in excelsis: quod est salus, significat quod adventum Christi non solum hominum salus est, sed totius mundi terrena jungens cœlestibus, ut ei omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum Philip. 2.. HIER. Hoc Gabrieli consonat: qui ait: Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur, etc., usque ad per ipsum verbum obsecrationis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Blessed be the kingdom of our father David, that cometh in the name of the Lord: Hosanna in the highest.

In Context

9Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: + 11.9 Et qui præibant. Præcessit Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes qui fideles sunt vel fuerunt in Christum crediderunt et credunt, et qui præeunt, et qui sequuntur, hosanna clamant: quod Salva nos, Latine dicitur: ab ipso enim omnes priores etiam salutem quæsierunt.

11Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. + 11.11 Et introivit. ID. Jam appropinquante passione in loco passioni præfinito ante sæcula vult esse, etc., usque ad jam sacramentum beatæ immolationis inchoavit. In templum. Exemplum dedit nobis, ut quocunque veniremus, primum ad domum orationis si ibi sit divertamus: et cum nos per orationis studium Deo commendaverimus, ad ea propter quæ venimus agenda secedamus. Et circumspectis, etc. Non semel hoc fecit, sed per omnes quinque dies. Per diem in templo docebat, noctibus exiens in monte Oliveti morabatur, sicut Lucas ait. Docendo enim incredulis officium correctionis sedulus impendebat, manendo apud fideles gratiam benignitatis propitius exhibebat. Cumque vidisset. BEDA. Sicut per parabolas loquitur, ita facit, etc., usque ad miracula faciendo, et non invenit: ideo damnavit.

Read all of Mark 11

Cross References

Psalms 148:1Alleluja. [Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis. + 148.1 Laudate Dominum de cœlis. CASS. Per paucorum commemorationem universam creaturam hortatur laudare Deum. Sunt quædam quæ habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo placet eis Deus: quædam non habent intellectum, sed quia ipsa bona sunt in ordine suo, et ad pulchritudinem universalitatis referuntur, per se non laudant, sed ab ipsis per attendentes ea laudatur Deus: et ita quodammodo laudant, quia de illis nascitur in nobis laus Dei, ad quam nos hic monet propheta. 1

Jeremiah 33:15In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ, et faciet judicium et justitiam in terra:

Ezekiel 34:23[Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.

Hosea 3:5Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.

Luke 1:31Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: + 1.31 Jesum. Jesus salvator, sive salutaris dicitur. Ipse enim salvum faciet, non populum Isræl, sed suum populum, sive ex præputio, sive ex circumcisione, in unum ovile sub uno pastore congregatum.

Luke 19:38dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis. + 19.38 Benedictus. Turba post modicum crucifixura, regem appellat, exspectatum secundum carnem David filium venisse declarat, ut adversum se testimonium extorqueatur invitis. Pax. Sicut nascente Domino hominum et angelorum agmina cœlestia decantabant: Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus, etc. Sic eidem mox triumphaturo homines concinunt: Pax in cœlo, et gloria in excelsis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 11:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 11:9Mark 11Mark 11:11 →