bible.software › Mark › Mark 11 › Mark 11:9
Mark 11:9
Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: + 11.9 Et qui præibant. Præcessit Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes qui fideles sunt vel fuerunt in Christum crediderunt et credunt, et qui præeunt, et qui sequuntur, hosanna clamant: quod Salva nos, Latine dicitur: ab ipso enim omnes priores etiam salutem quæsierunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they that went before, and they that followed, cried, saying, Hosanna; Blessed is he that cometh in the name of the Lord:
In Context
8Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. + 11.8 Multi autem straverunt. Quia multi martyres se propriæ carnis amictu exuentes, simplicioribus viam suo sanguine parant, ut inoffensi ad supernam civitatem, ad quam ducit Jesus, incedant. HIER. Multi, etc. Pedes sunt extremi quos ad jungendum constituit Apostolus, qui etsi non sunt dorsum in quo sedit Dominus, tamen cum militibus a Joanne instruuntur. Alii autem. ID. Justi ut palma florebunt, angusti in radicibus, lati in floribus et fructibus: quoniam bonus odor Christi sunt, et sternunt viam mandatorum Dei bona fama. BEDA. Alii autem frondes vel ramos de arboribus cædunt, qui in doctrina veritatis verba et sententias Patrum de eorum excerpunt libris. Et hæc in via Dei ad animum auditoris venientis humili prædicatione submittunt.
10benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis. + 11.10 Benedictus qui venit. Quoniam una fides, una spes omnium. Illi exspectabant et venturum credebant, et nos venisse credimus. BEDA. Per hoc quod jungitur: hosanna in excelsis: quod est salus, significat quod adventum Christi non solum hominum salus est, sed totius mundi terrena jungens cœlestibus, ut ei omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum Philip. 2.. HIER. Hoc Gabrieli consonat: qui ait: Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur, etc., usque ad per ipsum verbum obsecrationis.
Read all of Mark 11
Cross References
Psalms 118:25Daleth Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. 1
Matthew 23:39Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. + 23.39 Benedictus qui venit. Hoc turbæ dixerunt Domino venienti Jerusalem. Quod autem his transactis hic Dominus dicit, cogit mystice intelligi de adventu charitatis suæ, ubi confitebuntur Filium quem crucifixerunt.
John 12:13acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. + 12.13 Clamabant. AUG. Osanna vox obsecrantis magis indicans affectum quam rem aliquam significans, sicut interjectiones. Rex Isræl. Rex non terreno more, quod parum est, sed quia regit, et ad mentes, et ad regna cœlorum ducit, et est miserationis non indignationis.
This Verse In Other Editions
Study Mark 11:9