The Bible Software
bible.softwareMarkMark 11 › Mark 11:14

Mark 11:14

Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. + 11.14 Jam non amplius. ID. Tu quoque si non vis audire in judicio a Christo, Discedite a me, mali, in ignem æternum, quia esurivi et non dedistis mihi, manducandum Matth. 25., arbor sterilis esse caveto, sed potius Christo pauperi et esurienti fructum pietatis quo indiget offer.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus answered and said unto it, No man eat fruit of thee hereafter for ever. And his disciples heard it .

In Context

13Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum.

15Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: + 11.15 Cœpit ejicere. In ipsa re ostendit quod per figuram in ficu fecit. Ficus enim non peccavit si ante tempus fructum non habuit, sed sacerdotes. Vendentes. BEDA. Ea scilicet quæ qui de longinquo venerunt ab indigenis offerenda emebant, etc., usque ad semper privantur sacerdotio.

Read all of Mark 11

Cross References

Deuteronomy 6:4Audi, Israël: Dominus Deus noster, Dominus unus est.

Isaiah 5:5Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. + 5.5 Et nunc ostendam vobis. Quasi diceret: Quia non vultis respondere, ergo respondebo pro vobis. Auferam, etc. Ut scilicet qui Deum non senserunt per beneficia, sentiant per supplicia, et ideo minatur pœnam, ut convertantur ad pœnitentiam.

Matthew 7:19Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. + 7.19 Omnis arbor. Hac sententia hypocritas et pseudoprophetas damnat, et quod supra docuit de cordis munditia, hoc exemplo confirmat, quod nemo de mala intentione fructum bonum percipit, nec de bona nisi bonum metit.

Matthew 21:19Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. + 21.19 Fici arborem. Sicut multa dixit in parabolis, ita et fecit. Cur enim in ficu fructum quæreret, cujus tempus nondum esse quilibet sciret, et ob id æternæ sterilitati damnaret, nisi quia plebem quam docebat verbo terruit hic facto; ne quis habens folia, id est verba justitiæ sine fructu operum, mereatur excidi. Folia. Traditiones Pharisæorum sine fructu veritatis, unde alius evangelista: nondum erat tempus salvationis Isræl, eo quod populus gentium nondum subintrasset, vel quia præteriit tempus fidei, cum spretus ad gentes transiit. Nunquam ex te fructus. Non facit injuriam creator possidenti, si creatura sua ad arbitrium suum utitur, et ad utilitatem aliorum.

Matthew 21:44Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.

John 15:6Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. + 15.6 Si quis. Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 11:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 11:13Mark 11Mark 11:15 →