The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 21 › Matthew 21:19

Matthew 21:19

Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. + 21.19 Fici arborem. Sicut multa dixit in parabolis, ita et fecit. Cur enim in ficu fructum quæreret, cujus tempus nondum esse quilibet sciret, et ob id æternæ sterilitati damnaret, nisi quia plebem quam docebat verbo terruit hic facto; ne quis habens folia, id est verba justitiæ sine fructu operum, mereatur excidi. Folia. Traditiones Pharisæorum sine fructu veritatis, unde alius evangelista: nondum erat tempus salvationis Isræl, eo quod populus gentium nondum subintrasset, vel quia præteriit tempus fidei, cum spretus ad gentes transiit. Nunquam ex te fructus. Non facit injuriam creator possidenti, si creatura sua ad arbitrium suum utitur, et ad utilitatem aliorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he saw a fig tree in the way, he came to it, and found nothing thereon, but leaves only, and said unto it, Let no fruit grow on thee henceforward for ever. And presently the fig tree withered away.

In Context

18Mane autem revertens in civitatem, esuriit.

20Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? + 21.20 Et videntes. Passurus Dominus et scandalum crucis portaturus, discipulorum animos debuit signi anticipatione signare, unde et mirabantur, quod ficus aruit: potuit eadem virtute inimicos siccare nisi per patientiam eorum exspectasset salutem.

Read all of Matthew 21

Cross References

Mark 11:14Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. + 11.14 Jam non amplius. ID. Tu quoque si non vis audire in judicio a Christo, Discedite a me, mali, in ignem æternum, quia esurivi et non dedistis mihi, manducandum Matth. 25., arbor sterilis esse caveto, sed potius Christo pauperi et esurienti fructum pietatis quo indiget offer.

Luke 13:6Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. + 13.6 Arborem fici. In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent de foliis ficulneæ succinctoria sibi fecerunt. Per folia ergo ficulneæ intelliguntur peccata. Erant autem sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis, de quibus dictum est: Qui sedebant sub umbra mortis lumen ortum est eis Isa. 9..

John 15:2Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.

2 Timothy 3:5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: + 3.5 Habentes speciem. Quia habent eadem sacramenta cum piis. Virtutem autem. Virtus est, charitas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta.

Hebrews 6:7Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: + 6.7 Sæpe venientem. Dicit sæpe venientem, quia si rara, non sufficit: si assidua, vilescit. Imbrem. Doctrinam sanctam, rorem cœlorum, quem sitienti terræ pluunt cœli, id est prædicatores verbi veritatis. Generans herbam. Significat eos sæpe bibisse per legem et prophetas verbum cœlestis doctrinæ, qui nec sic prompti fuerunt germina fidei proferre. A quibus colitur. Cultores terræ sunt qui vomere spirituali arbusta conscindunt, et falce verbi Dei noxia præcidunt. Vel illi a quibus colitur. sunt illi iidem qui se colunt in bonis operibus, imitati scilicet majores, secundum illud: Et fecerunt fructum nativitatis, quia patres suos, qui eos in fide genu erunt, imitantur.

Jude 1:12Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, + 1.12 Maculæ. Non solum in comessationibus et ebrietatibus carnalibus pereunt et maculantur, sed etiam sunt maculæ illorum, et alios secum perdunt, Domini gratiam in luxuriam transferentes. Nubes. Comparat se prædicatoribus pluentibus justitiam, coruscantibus per miracula, sed hæretici sunt nubes obscurantes solem, ponentes in cœlum os suum, perversa superbe docendo, sine aqua sapientiæ. Arbores autem. Impii et pseudoapostoli comparant se arboribus bonum fructum ferentibus, sed sunt arbores autumnales: tarde enim ferunt bonum fructum sicut arbor in autumno plantata, vel quia tunc folia cadunt et fructus, vel si supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Si quid enim faciunt impii quod bonum videatur, non bona intentione id agunt, sed ut bona quæ sunt in aliis exstirpent. Bis mortuæ. BEDA. Semel moritur quæ non facit fructum, etc., usque ad in qua sancti dicuntur radicati.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 21:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 21:18Matthew 21Matthew 21:20 →