The Bible Software
bible.softwareMarkMark 11 › Mark 11:23

Mark 11:23

Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. + 11.23 Quicunque dixerit. BEDA. Solent quidam dicere, quod nostri nondum plenam fidem habuerunt, etc., usque ad quanto a piorum læsione se expulsum gemit. HIER. Sed hoc factum est: quando dixerunt apostoli: Digne transferimur ad gentes, quia vos indignos judicatis Matth. 21.. BEDA. Notanda est distinctio deprecantium, etc., usque ad si tamen in se peccantibus primo dimittunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For verily I say unto you, That whosoever shall say unto this mountain, Be thou removed, and be thou cast into the sea; and shall not doubt in his heart, but shall believe that those things which he saith shall come to pass; he shall have whatsoever he saith.

In Context

22Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei.

24Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

Read all of Mark 11

Cross References

Matthew 14:13Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. + 14.13 Quod cum audisset Jesus. Postquam apud Judæos lex et propheta caput perdit et vocem: Jesus transit ad desertum Ecclesiæ locum, quæ ante non habebat virum. Secessit. Non fugit timore, sed secessit parcens inimicis ne homicidium homicidio jungerent, dans exemplum vitandæ temeritatis. Vel secessit, ut probaret fidem credentium; unde: Et cum audissent turbæ, etc. Pedestres. Proprio labore, ut ardorem mentis ostenderent. Relinquunt civitates, id est, pristinas conversationes. Habent voluntatem, sed non vires perveniendi. Ideo Jesus obviam exit, et misertus curat, ut plena fides statim præmium habeat. Ecce quantum delectatur devotione credentium.

Matthew 21:21Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet. + 21.21 Fidem. Perfectam fidem habet, qui per dilectionem operatur: hic potest montes transferre. Alii de peccato veniam obtinent si ipsi aliis dimittunt.

John 14:13Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.

Romans 4:18qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. + 4.18 Qui contra spem. Incipit commendare fidem Abrahæ, ut imitemur eum qui per fidem justitiam et talem promissionem accepit. Sic erit semen, etc. Sciendum quoniam Abraham Deum prius trinum et unum cognovit, et per hoc fidei meritum, omnium peccatorum remissionem adeptus est. Post justitiam vero, ut multarum pater fieret gentium, a Deo promissionem accepit. Deinde facta fuit sibi rursus promissio quod ita fieret semen suum sicut stellæ, etc.

Hebrews 11:17Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: + 11.17 Cum tentaretur. Non tentavit Deus Abraham quasi qui fidem ejus ignoraret, sed ut ipse Abraham et mundus fidei ejus veritatem et firmitatem cognosceret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 11:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 11:22Mark 11Mark 11:24 →