The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 15 › John 15:7

John 15:7

Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. + 15.7 Et verba. Verba Dei tunc dicuntur manere in nobis, quando facimus quæ præcipit et diligimus quæ promittit. Qui autem hoc non facit, tangit, non cohæret, et ideo non sunt ei in beneficium sed in testimonium damnationis. Petetis. Si quid petit fidelis et non fit, non petit hoc quod habet mansio in eo, nec quod habet verba ejus quæ sunt in eo, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If ye abide in me, and my words abide in you, ye shall ask what ye will, and it shall be done unto you.

In Context

6Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. + 15.6 Si quis. Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.

8In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. + 15.8 In hoc clarificatus, etc. Qui manet in me fructum multum fert, quod est ex gratia Dei, et ita est gloria ejus non hominis, et hoc est: In hoc, etc. Ut fructum plurimum. Sicut non æqualitatem ostendit nostræ naturæ et suæ, sed gratiam qua Mediator est, nam Pater diligit nos, sed in Filio. Efficiamini. Quomodo? Si me dilexeritis. Ex qua dilectione? ex præceptorum observatione. Si me dilexeritis sicut dilexit me Pater, non quantum. Non enim notatur æqualitas, sed similitudo dans eis æternam æternitatem.

Read all of John 15

Cross References

Job 22:26Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. + 22.26 Tunc super. Super Omnipotentem deliciis affluere est in amore illius epulis sacræ Scripturæ satiari. Et elevabis ad Deum. Ad Deum levare faciem, est cor ad sublimia investiganda attollere.

Psalms 37:4Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum: + 37.4 Non est sanitas, etc. AUG., CASS. Ab instantia vindictæ in Adam exertæ. Vel, timore futuræ iræ terretur, sic ut non sit sanitas in carne: more verecundi, qui futuris flagellis jam affligitur. Vel, a facie iræ, quia prævidi faciem iræ, id est, quod minaris, ne videam iram. Non est pax. Gravis dolor ad interiora pervenit a facie peccatorum, quia sanctus super pœnas corporis affligitur peccatis, putans se graviora mereri. Non est sanitas. CASS. Captat hic misericordiam a potestate judicis, et ab infirma persona. Non est pax ossibus. Accipit ossa pro carne. Et exponit quod dixerat, aliud addens: scilicet a facie peccatorum. 1

Proverbs 4:4Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives. + 4.4 Suscipiat, etc. Hujusmodi monita Salomoni a David patre data: qui Verba dierum relegit, invenit.

Isaiah 58:8Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. + 58.8 Lumen tuum. Sicut matutina lux solvit tenebras, ita lumen veritatis fugat errores. Justitia. Christus qui omnes justificat, anteibit ad gloriam. Et gloria Domini colliget te, id est suscipiet ad se, qui dixit: Ubi ego sum, illic et minister meus erit Joan. 12..

Matthew 7:7Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. + 7.7 Petite. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, præstatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quærentibus, et pulsantibus.

John 14:13Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 15:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 15:6John 15John 15:8 →