The Bible Software
bible.softwareMarkMark 12 › Mark 12:16

Mark 12:16

At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they brought it. And he saith unto them, Whose is this image and superscription? And they said unto him, Caesar’s.

In Context

15Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam. + 12.15 Qui sciens versutiam. Qui putant interrogationem Salvatoris ignorationem esse, non dispensationem, ex hoc loco discant, quod potuit scire cujus imago esset. Sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat. Denarium. Denarius genus nummi qui pro decem nummis computatur, et habet imaginem Cæsaris.

17Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. + 12.17 Reddite ergo quæ sunt Cæsaris. Hoc ipse fecit: pro se et pro Petro solvendo tributa. Quæ sunt Dei Deo. Hoc quoque fecit Patris implens voluntatem. Aliter: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari. Impressionem suæ imaginis. Quæ sunt Dei Deo. Animam lumine vultus ejus illustratam, Unde: Signatum est super nos lumen vultus tui Psal. 4., etc.

Read all of Mark 12

Cross References

Luke 20:24ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris. + 20.24 Cujus habet, etc. Alia imago Dei, alia mundi. Si ergo Christus non habuit imaginem Cæsaris, cur censum dedit? Non de suo dedit, sed mundo reddidit quæ erant mundi. Et tu si non vis esse obnoxius Cæsari, noli habere quæ sunt mundi. Si habes divitias, obnoxius es Cæsari. Si vis terreno regi nihil debere, omnia tua relinque et Christum sequere. Et bene prius quæ Cæsaris sunt reddenda decernit. Non enim potest quis esse Domini, nisi prius mundo renuntiaverit.

Revelation 3:12Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. + 3.12 Columnam in templo. Firmum in se et sustentantem alios verbo et exemplo. Non egredietur. Cum sit Deo certus numerus suorum, si quis labitur, alius misericordia ejus subinducitur, sicut per superbiam Judæorum gentilitas subintravit. Filius junior, id est gentilium populus, exierat, sed morte vituli saginati, id est cruore Christi, reconciliatus non exibit amplius. Novæ. Ubi nihil vetustatis, sed plena visio pacis. De cœlo. De conformitate cœlestium creaturarum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 12:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 12:15Mark 12Mark 12:17 →