Mark 12:15
Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam. + 12.15 Qui sciens versutiam. Qui putant interrogationem Salvatoris ignorationem esse, non dispensationem, ex hoc loco discant, quod potuit scire cujus imago esset. Sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat. Denarium. Denarius genus nummi qui pro decem nummis computatur, et habet imaginem Cæsaris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris.
Cross References
Matthew 22:18Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ? + 22.18 Hypocritæ. Quia aliud sunt, et aliud simulant.
Luke 20:23Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?
John 21:17Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. + 21.17 Dicit ei tertio. Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio; et tertio audit a Petro se diligi, et tertio jubet pascere oves. Trinæ negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit judicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem. Contristatus est Petrus. AUG. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim pœna est quam culpa, nec parva videretur culpa, si cum illa auferretur pœna. Est ideo vel ad demonstrationem debitæ miseriæ, vel ad emendationem labilis vitæ, vel ad exercitationem necessariæ patientiæ temporaliter tenet hominem pœna, etiam quem jam reum non tenet culpa, et hæc est horum dierum flenda, sed non reprehendenda conditio. Pasce. Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, exempla virtutum præbere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.
1 Corinthians 10:9Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. + 10.9 Neque tentemus Christum. Nota Christum Deum quem tentaverunt Judæi, et ideo a serpentibus perierunt, donec serpens æneus erectus est, quem qui intuebantur, a morsibus sanabantur.
Revelation 2:23Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,