Mark 12:25
Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. + 12.25 Neque nubent, neque, etc. BEDA. Græco idiomati Latina consuetudo non respondet: nubere enim proprie mulieres dicuntur: et viri ducere. Sed nos simpiliciter dictum intelligamus, neque nubent viri, neque nubentur mulieres.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?
Cross References
Matthew 22:30In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. + 22.30 In resurrectione. Resurgent quidem corpora, quæ possent nubere et nubi: quod de his dicitur, qui habent membra genitalia: sed alia ratione non nubent.
1 Corinthians 15:42sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. + 15.42 Seminatur. Id est, quamvis homo ex quo concipitur usque ad dissolutionem sit in corruptione et post vermibus scateat, tamen surget in incorruptione.
1 John 3:2Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. + 3.2 Filii Dei sumus. Quasi dicat: Esse et dici filios Dei, quæ dignitas est? respondet: Charissimi, nunc filii Dei sumus. Nunc per miracula quæ facimus et per puritatem vitæ apparet quod sumus filii Dei, sed quidquid est in præsenti, parum est ad respectum futuri. Similes ei erimus. Cum enim immutabilis æternæque Divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales et æterni in illo erimus: non quidem idem quod ipse, sed similes, quia creatura et ad similitudinem ejus facti sumus. Quoniam videbimus. Secundum quod Verbum caro factum est, viderunt mali, et in judicio sunt visuri: sed quomodo Verbum in principio erat apud Patrem, videbunt soli justi: tolletur impius ne videat gloriam Dei.