Mark 12:26
De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? + 12.26 Ego sum Deus, etc. BED. Cum multa apertiora testimonia de resurrectione posset proferre, etc., usque ad quæ cum animabus vel bona vel mala gesserunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
Cross References
Genesis 26:24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
Genesis 31:42Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
Genesis 33:20Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.
Exodus 3:16Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.
Matthew 22:31De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: + 22.31 Non legistis. In Moyse quem recipitis, alioquin posset apertiora de resurrectione testimonia prophetarum dare: sed prophetas Sadducæi non recipiunt.
Luke 20:37Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. + 20.37 Quia vero resurgent mortui. Postquam propositæ quæstioni de resurrectionis conditionibus satisfecit, de ipsa resurrectione contra eorum infidelitatem agit.