The Bible Software
bible.softwareMarkMark 12 › Mark 12:35

Mark 12:35

Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus answered and said, while he taught in the temple, How say the scribes that Christ is the Son of David?

In Context

34Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. + 12.34 Non longe es a regno Dei, etc. ISID. Quamvis ad tentandum venerit: longior namque est ignorantia quam scientia, ut Sadducæis dicitur: Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei Matth. 22.. BEDA. Matthæus dicit, quia tentando quærebat, etc., usque ad secundum illud: Qui facile credit levis est corde, et minorabitur Eccl. 19.. Et nemo. Quia in sermonibus confutantur, ultra non interrogant; sed aperte comprehensum Romanæ potestati tradunt, unde patet venena invidiæ superari posse, sed difficile quiescere.

36Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. + 12.36 Sede a dextris. Nam in hoc infirmitatem filii, sed quia alter in altero operatur ostendit. Nam et filius subjicit inimicos Patri, et Deum Patrem glorificat super terram.

Read all of Mark 12

Cross References

Matthew 9:27Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. + 9.27 Transeunte. Id est, de domo principis in tuam domum. Domus principis Synagoga est, sua domus cœlestis Jerusalem. Duo cæci, etc. Duo cæci, duo populi inscii, etc., usque ad idem factum, sed aliud simile.

Matthew 26:55In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. + 26.55 Existis cum gladiis. Stultum est cum gladiis et fustibus quærere eum qui ultro se tradit, et in nocte per proditorem investigare quasi latitantem, qui quotidie in templo docebat. Sed in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris.

Luke 19:47Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere: + 19.47 Et erat docens. Domus Dei est conscientia fidelium, quam facit speluncam latronum qui, relicta simplicitate sanctitatis, illud meditatur agere, unde proximum innocentem possit lædere. Sed econtra Dominus mentes fidelium ad cavenda mala erudit. Quærebant illum perdere. Ideo non poterant illum perdere, quia timebant tumultum populi, vel ideo volebant perdere, quia, neglecto, suo magisterio, totum populum videbant ad ejus doctrinam confluere.

Luke 20:41Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David? + 20.41 Quomodo dicunt, etc. Consummaturus præcepta Dominus, in fine testamenti sui fidem concludit ut Dominum Jesum verum Deum et verum hominem ad dexteram Patris sedere credamus.

John 7:42nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 12:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 12:34Mark 12Mark 12:36 →