Corinthios Ii 8:2
quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: + 8.2 Quod in multo experimento. Abundantissima gratia eorum fuit in multo experimento tribulationis. Quia pro tribulatione Pauli et Sylæ ibi facta, non sunt scandalizati: sed cum gaudio acceperunt verbum, probati passionibus eorum. Et altissima. Tenues in substantia, divites in dando: quia pura conscientia operati sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,
Cross References
Nehemiah 8:10Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. + 8.10 Ite et comedite, etc. ID., ibid. Ut infirmiores conscientias proximorum exemplo piæ actionis, et suavitate devotæ admonitionis confortemus, præcipit, quatenus sicut adipe et pinguedine repleantur, aliisque exsultationis laudent nomen Domini. Juxta litteram quoque cum in festis diebus post orationem lectionem et psalmorum studia completa carnem reficimus, pauperum et peregrinorum meminisse debemus. Nolite contristari. Doctores qui mentes auditorum sacris lectionibus ad lacrymas excitant, et iidem consolantur, dum gaudia secutura promittunt.
Isaiah 32:5Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major;
Luke 21:1Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. + 21.1 Respiciens autem, etc. Qui appetitores primatus, et vanæ gloriæ cavendos esse monuerat, etiam dona ferentes in domum Domini certo examine discernit, ut retribuat singulis secundum intentionem cordis.
Romans 12:8qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. + 12.8 Qui miseretur. Hæc miseratio est quotidiana medicina quotidianis vulneribus etsi levioribus; tamen judicium sine misericordia fiet ei qui non facit misericordiam Jac. 2., et hoc utique justum est ut dimittatur dimittenti et detur danti. Quisquis vero quasi nimis justus et securus judicium exspectat sine misericordia, sibi iram provocat. Misericordia hæc multiplex est, scilicet peccanti ignoscere, oppresso subvenire, etc.; et ideo subdit de misericordia ponendo unum ejus membrum cum præmissum sit aliud membrum, ubi autem qui tribuit, in simplicitate. Simplicitas excludit hypocrisim, hilaritas gaudium ostendit, et fretum spe futuri.
2 Corinthians 6:10quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. + 6.10 Quasi tristes. Inimici putabant apostolos non evadere minas iniquorum. Ipsi ope Dei tuti sunt a morte præsenti et futura. Omnia possidentes. Tales sunt qui, terrenas divitias abjicientes, cœlestes per fidem jam tenent. Quasi nihil habentes omnia possident, qui, terrenis in usum vel opus misericordiæ retentis, cœlestes divitias se quandoque habituros sperant. Gloria apostolorum fuit, nihil omnino possidere, sine sollicitudine esse: et tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes eorum ponebantur.
2 Corinthians 9:13per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,