Mark 13:22
Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia.
Cross References
Matthew 7:15Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: + 7.15 Attendite. Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite: Attendite. Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit. Attendite. Licet hoc de omnibus qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt, possit accipi; tamen specialiter de hæreticis qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo, vel interius corrumpendo. Ad vos in vestimentis ovium. In conspectu hominum similes ministris justitiæ dum jejunant, orant, eleemosynas dant: sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputatur. A fructibus eorum. HIER. Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant.
Mark 13:6multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent. + 13.6 Multi enim venient. Imminente excidio multi venerunt qui se esse Christos, et jam tempus libertatis adesse mentirentur. Multi etiam in Ecclesia temporibus apostolorum inter cætera diem Domini instare minati sunt. Multi in nomine Christi venere Antichristi, quorum primus Simon Magus, cui auscultabant omnes qui erant in Samaria a minimo usque ad maximum dicentes: Hic est virtus Dei quæ vocatur magna: eo quod multo tempore magicis artibus dementasset eos.
John 10:27Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:
2 Timothy 2:19Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. + 2.19 Cognovit Dominus qui sunt ejus, etc. Id est, amat et defendit præscitos suos. In hoc notatur præscientia, qua quos præscivit futuros esse conformes imaginis Filii sui, id est prædestinavit, vocavit, justificavit, glorificavit.
1 John 2:26Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos.
Revelation 13:13Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de cælo descendere in terram in conspectu hominum. + 13.13 Ignem, id est malignum spiritum super suos faciet descendere, ut loquantur variis linguis. Ut apostolis datus est Spiritus sanctus in specie ignis, et sic illi dabunt spiritum malignum in specie ignis. In conspectu. Ut omnes videre possint cum apostoli Spiritum sanctum in conclavi acceperint.