The Bible Software
bible.softwareMarkMark 14 › Mark 14:12

Mark 14:12

Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? + 14.12 Et prima die azymorum. Id. Quarta decima luna, quando abjecto fermento agnus occidebatur ad vesperum, etc., usque ad ipsius immolationis, id est, suæ passionis exordium sacravit. ISID. Cum amaritudine comeditur azyma, quæ est redemptio nostra. Amaritudo enim est passio Domini.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the first day of unleavened bread, when they killed the passover, his disciples said unto him, Where wilt thou that we go and prepare that thou mayest eat the passover?

In Context

11Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet. + 14.11 Et quærebat quomodo illum, etc. HIER. Promittit se tradere, ut magister ejus ante dicebat: Tibi dabo hanc potestatem universam. BEDA. Multi hodie scelus Judæ exhorrent nec tamen cavent, etc., usque ad ut amotis arbitris mendacio veritatem, crimine mutent virtutem.

13Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans: sequimini eum, + 14.13 Ite in civitatem. BED. Indicium est præscientiæ divinitatis, etc., usque ad et ad tollenda mundi crimina vivifici fontis baptisma consecretur. HIER. Civitas est Ecclesia quæ muro fidei cingitur: homo occurrens primitivus populus est, amphora aquæ lex litteræ. Homo lagenam aquæ. BEDA. Consulte et aquæ bajuli, et Domini domus tacita sunt vocabula, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, id est sacramentis Christi imbui, eumque suæ mentis hospitio suscipere quærentibus, facultas danda signetur. Sequimini. HIER. Qui ducit in altum ubi refectio Christi, unde Raab exploratoribus mandat, ut non per ima sed per excelsa irent.

Read all of Mark 14

Cross References

Exodus 12:6Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

Exodus 12:18Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. + 12.18 Primo mense quarta decima, etc. RAB. Mystice. Vespera quarti decimi diei primi mensis, in quo Pascha celebratur, et agni immolatio perficitur, depositionem veteris hominis significat, et initium novi, qui in baptismo Christi mortem figurante inchoatur. Unde: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizati sumus, etc. Gal. 3.. A vespera ergo quarti decimi diei primi mensis usque ad vesperam vicesimi primi integram, scilicet septimanam, azyma jubemur [jubentur] comedere, quia a perceptione baptismi usque ad finem vitæ simpliciter et sine dolo debemus vivere. Unde Petrus: Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationem, sicut modo geniti infantes, etc. I Petr. 2..

Leviticus 23:5Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: + 23.5 Quartadecima die, etc. ISICH. Interrogemus Judæos, etc., usque ad in qua pascha nostrum immolatus est Christus, etc. Phase Domini est. Quia passus est Dominus, non mox tempora finivit, sed reliquias novissimæ horæ et vespertinæ reliquit, ut in omnem terram exeat sonus eorum Psal. 18., scilicet apostolorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Ad vesperum quoque, vel in vespere medio, pascha proprium præveniens crucem suam celebravit, quia super mysticum, verum pascha discipulis tradidit. Nox ergo erat jam quando Judas, accepta buccella, ad prodendum exivit: sequenti die pascha complevit. Unde quinta decima die legislator hanc festivitatem constituit, et solemnitatem azymorum prædicavit.

Deuteronomy 16:1Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. + 16.1 Observa mensem novarum frugum. Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiæ, per sacerdotem offerebantur Domino. Mensem primum, scilicet Hebræorum qui apud eos nisan apud Græcos quoque, apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur. Eduxit te. Allegorice. Nos quoque de Ægypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate vitæ ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Ægypto, ad terram promissionis veniamus.

Matthew 26:17Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? + 26.17 Ubi vis, etc. Non erat eis certa domus: in quo improbatur ædificatio superfluorum.

1 Corinthians 5:7Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. + 5.7 Conspersio. Est farina per aquam conglutinata sine fermento, id est, azyma. Vult ergo ut isti sint unum quid per dilectionem, puri a corruptione peccati, novum hominem induti sicut in baptismo sunt facti. Zyma Græce, fermentum Latine. Pascha immolatio est, non transitus, sicut quibusdam videtur, prius enim Pascha et sic transitus: quia ante exemplum est Salvatoris, et sic salus. AUG. Hæc vitæ nostræ innovatio est quidam transitus de morte ad vitam, etc., usque ad quoniam pascha nostrum immolatus est Christus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 14:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 14:11Mark 14Mark 14:13 →