Mark 14:18
Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. + 14.18 Amen dico, etc. Sicut de passione prædixerat: ita de proditore prædicit, dans locum pœnitendi, ut cum intellexisset cogitationes suas præsciri a Deo, pœniteret eum facti sui. Non tamen ex nomine designat, ne aperte redargutus impudentior fiat. Mittit crimen in numerum: ut conscius pœnitentiam agat. Unus ex vobis. Dum falsitas arguitur, veritas comprobatur et impletur. Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem Psal. 40.. Omnes tanguntur ut fiat harmonia in cithara. Omnes nervi bene suspensi consona voce respondent: Nunquid ego sum, Domine? Unus remissus et pecuniæ amore affectus dixit: Nunquid ego sum, Rabbi?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 41:9In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ. + 41.9 In die. Ibid. Id est, in prosperis, etc., usque ad unde vivamus in adversitate. Apud me oratio. Ibid. Oratio in conturbationibus est mihi, et hæc apud me. 1
Matthew 5:18Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. + 5.18 Iota. BEDA. Hic ostenditur, quod quæ minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota decem significat, id est decalogum, cujus apex est Evangelii perfectio. Omnia fiant. Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur, et significantia, id est impletione, consummentur.
Matthew 6:5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. + 6.5 Et cum oratis. Ad superiora conjungitur hæc sententia. Supra dixerat: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus; hic subdit: Et cum oratis. Non prohibet orare, sed in orando hypocritis similes esse. In angulis. Quasi absconsores precum, et tamen in plateis ut videantur, et per hoc amplior gloria. Allegorice. In angulo orat qui in abscondito se orare simulat: et tamen in platea cum famam captat. Anguli platearum sunt ubi via per transitum viæ ducitur, et quadrivium reddit. Non enim nefas est videri, sed appetere videri. Receperunt. In his non solum vera merces prava intentione evacuatur: sed vitium simulationis et irrisionis contra Deum augetur.
Matthew 26:21Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. + 26.21 Quia unus. Qui prædixit de passione, prædicit de proditore, ut videns se non latere pœniteret facti. Mittit crimen in numero, ut agat conscius pœnitentiam, non tamen designat specialiter, ne impudentior fieret.
Mark 6:11et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. + 6.11 Excutite pulverem de pedibus. ID. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem, quod prædicatio usque ad illos pervenerit. Vel quod nihil ab eis acceperint ad victum necessarium qui Evangelium spreverunt.
Mark 9:1Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. + 9.1 Et post dies, etc. HIER. Post comminationem crucis resurrectionis gloria ostenditur, unde sequitur: Et post dies, etc. Ut non timerent opprobria crucis, qui oculis suis viderant gloriam futuræ resurrectionis. BEDA. Et post dies sex. Lucas: Factum est autem post hæc verba fere dies octo, etc., usque ad ne in octavo retributionis tempore ab irato judice corripiamur. In montem excelsum. In montem ut oraret, etc., usque ad tunc æterna ejus visione merebuntur lætari. Transfiguratus. Non veram substantiam carnis amisit, sed gloriam futuræ suæ, vel nostræ resurrectionis ostendit. Talis post judicium cunctis apparebit electis: in judicio, in forma servi et bonis et malis, ut impii quem sprevere, quem Judæi negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem judicavere nequeant judicem agnoscere.