Mark 14:22
Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. + 14.22 Manducantibus. ID. Finito veteri pascha quod in commemoratione liberationis populi Dei ab Ægypto agebatur, etc., usque ad ideoque velocius a morte resuscitandum. Accepit. HIER. Figurans corpus suum in pane, etc., usque ad exstinguuntur inimici quæ sunt mysteria Ecclesiæ Christi. BEDA. Panis qui confirmat cor hominis, etc., usque ad vel nos sine illius passione salvari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 41:26Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt.
Matthew 14:19Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. + 14.19 Acceptis quinque, etc. Accepit quinque panes, non novos creavit, quia veniens in carne non alia quam prædicta erant prædicavit, et opere implevit. Benedixit. Cum aperiens sensum, ut intelligerent Scripturas, dono internæ suavitatis multiplicavit. Fregit cum mysteria legis in medium protulit.
Mark 6:41Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. + 6.41 Et acceptis. Non nova cibaria creat quia incarnatus, non alia quam quæ scripta erant prædicat: sed legem et prophetas mysteriis gravida esse demonstrat. Fregit. Et ante turbas ponenda distribuit discipulis suis, quia sacramenta sanctis doctoribus, qui hæc toto orbe prædicent, patefecit.
Luke 22:18Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. + 22.18 Dico enim vobis. Sicut typicum esum agni, sic et typicum Paschæ potum negat se bibiturum, donec ostensa resurrectionis gloria, regnum Dei, id est fides mundi adveniat, ut per horum duorum immutationem sacramentorum, cætera legis sacramenta vel jussa ad spiritualem observantiam doceat transferenda. Potest tamen simpliciter accipi, quod ab hora cœnæ usque ad tempus resurrectionis quo in regno Dei erat venturus, vinum non erat bibiturus. Post resurrectionem enim cum discipulis manducavit et bibit.
John 6:23aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.
1 Corinthians 10:4et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus): + 10.4 Consequente eos petra. Id est, satisfaciente voluntati eorum, quia quoquo irent, aquæ inundantes secutæ sunt; sic Christus in deserto hujus mundi suos comitatur. Vel, consequente, id est, secuturam veritatem significante. Petra autem. Solet res, quæ significatur nomine rei quam significat nominari. Petra. Id est Christus, sequebatur, quia ubi humanum deficiebat suffragium, aderat.