Mark 14:23
Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. + 14.23 Gratias. Gratias egit et benedixit jam proximus passioni, qui pœnam alienæ iniquitatis suscipit: qui nihil dignum passione egit: ut ostendat quam æquanimiter unusquisque propriæ culpæ flagella sustinere debeat. Biberant. HIER. Ebrietas felix: salutaris satietas, etc., usque ad sanguis enim Novi Testamenti qui pro multis effunditur non omnes emundat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he took the cup, and when he had given thanks, he gave it to them: and they all drank of it.
In Context
24Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
Cross References
Matthew 26:27Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. + 26.27 Gratias egit. Ostendit quod quisque facere debet in flagello culpæ propriæ, cum ipse æquanimiter tulit alienæ: quia panis corpus confirmat, vinum sanguinem operatur.
Luke 22:17Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. + 22.17 Et accepto calice. Hic calix ad vetus Pascha, cui finem imponebat, pertinet. Quo accepto gratias agit, ideo scilicet, quia vetera transierunt et nova omnia erant ventura. Gratias egit. Ostendit quid quisque facere debet in flagello culpæ propriæ, cum ipse æquanimiter flagella tulit alienæ.
1 Corinthians 10:16Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? + 10.16 Calix benedictionis. Ideo fugiendum a cultura idolorum, quia ut comedens idolothytum unum est cum dæmone, sic per corpus Christi unum est cum Christo. Panis quem frangimus. BEDA. Christus quando manducatur, vita manducatur. Sed quis audeat, etc., usque ad manebat apud Patrem integer, ut angelos pasceret.