Mark 14:5
poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. + 14.5 Poterat enim unguentum. ID. Sub prætextu avaritiæ mysterium loquitur fidei, etc., usque ad spolia dividamus ad vesperam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 1:27murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.
Matthew 18:28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. + 18.28 Invenit unum. Gentilem populum, quasi sibi debitorem fatigabat: gratiam Christi non esse eis ad salutem dicens, carnales observantias ab eis non modo persuasionibus, sed etiam tormentis exspectabat.
Matthew 26:9potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
John 6:7Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. + 6.7 Ducentorum. Centenarius duplicatus significat perfectionem bonæ actionis et rationalis scientiæ, quæ erudiendis in fide non sufficiunt, nisi eis altitudo theologiæ addatur, quæ animas per bonam operationem purgatas, et per scientiam rerum creatarum illuminatas, ad consummatam spiritualium refectionum plenitudinem perducit.
John 12:5Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?
1 Corinthians 10:10Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. + 10.10 In figura. Ecce ostendit cur signa illa jam non observantur, cum res manifesta sit ad correctionem nostram.