bible.software › Mark › Mark 15 › Mark 15:20
Mark 15:20
Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum. + 15.20 Ut crucifigerent. HIER. Ipsa crucis species quid est nisi forma quadrati mundi? Oriens de virtute fulget, arcton dextera tenet, auster læva consistit, occidens sub plantis firmatur. Unde Apostolus: Ut sciamus quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum Ephes. 3.. Aves in forma crucis ad æthera volant, homo adorat, et natat in forma crucis, navis per maria antenna cruci assimilata sufflatur. Tau littera signum salutis et crucis demonstrat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when they had mocked him, they took off the purple from him, and put his own clothes on him, and led him out to crucify him.
In Context
19Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. + 15.19 Et percutiebant, etc. Caput Christi Deus est. Caput ergo Christi percutiunt qui eum denegant esse Deum. Et qui Scripturæ auctoritate errorem suum defendunt (quia scriptura arundine solet fieri), quasi arundine caput ejus feriunt. In faciem ejus spuunt qui præsentiam gratiæ ejus exsecrandis verbis ex interna cæcæ mentis insania conceptis respuunt, et eum in carne venisse negant. Adorabant eum. Quasi falso se dixisset Deum. Sed hodie (quod est gravioris insaniæ) quidam eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris postponunt. Et educunt illum. HIER. Hic educitur Abel in agrum a fratre ut perimatur. Hic adest Isaac, etc., usque ad hic adest Jonas de ligno navis foris et in mare ventremque ceti triduo missus.
21Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. + 15.21 Et angariaverunt. BEDA. Ipse Dominus primo crucem suam portavit, sicut Joannes dicit: Post iste Simon, de quo et alii dicunt, et hoc satis congruo ordine mysterii. Christus enim passus pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus Joan. XIX; I Petr. 2.. HIER. Simon qui portat crucem in angaria, hic est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei. Patrem Alexandri. Magnæ opinionis Simon iste videtur esse, cum et filii ejus tanquam noti omnibus ex nomine designantur. HIER. Alii per merita patrum suorum commemorantur, alii per merita filiorum. Hic autem Simon, etc., usque ad unde: per Jeremiam ad Judæam dicitur: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.
Read all of Mark 15
Cross References
Matthew 27:31Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.
This Verse In Other Editions
Study Mark 15:20