The Bible Software
bible.softwareMarkMark 15 › Mark 15:3

Mark 15:3

Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the chief priests accused him of many things: but he answered nothing.

In Context

2Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. + 15.2 Tu es rex Judæorum? Cum Pilatus nihil criminis interrogat nisi an sit rex Judæorum, arguitur impietas eorum qui nec falso quidem quod objiciant invenerunt. Tu dicis. Sic temperat responsum, ut verum dicat, nec tamen calumniæ pareat. Et nota, quod Pilato qui invitus fert sententiam, aliqua in parte responderit: sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo judicaverit.

4Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. + 15.4 Vide, etc. Ethnicus condemnat Jesum, sed causam refert in populum Judæorum. Vide in quantis, etc.

Read all of Mark 15

Cross References

Psalms 38:14Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.] + 38.14 Exaudi orationem. CASS. Diapsalmus. Iter mala sæculi petit sibi adesse et peccata dimitti, ut prospero fine exeat. ID. Sed quia ego ista non peto, etc., usque ad movendam misericordiam. Ne sileas, quoniam advena ego sum. AUG. Jam apud te, sed adhuc inquilinus: quia hinc transiturus ad æterna, ubi non ero inquilinus. Advena apud te. CASS. Non in diaboli civitate, sed in tua receptus, de Babylonia ad Jerusalem translatus. Sicut omnes patres. Ne quis ab hac conditione putetur exceptus. Advena. Meum regnum pro tuo desero. Peregrinus. Adhuc non eligens mihi sedem hic. Remitte mihi. ID. Hic sibi petit dimitti, ut certus dijudicium perveniat.

Matthew 27:12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.

Mark 15:5Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

John 18:29Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?

John 19:12Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. + 19.12 Et exinde. Id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendi innocentem (et si minus illis invidis) quærebat dimittere, non quod tunc primum quæreret, sed si prius volebat modo quærebat. Si hunc dimittis, non es amicus. Supra legem proposuerunt, secundum quam deberet mori, quia Filium Dei se fecit: sed quia ille legem gentis alienæ non timet, sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Cæsare, quem non potest ut auctorem potestatis suæ contemnere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 15:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 15:2Mark 15Mark 15:4 →