The Bible Software
bible.softwareMarkMark 15 › Mark 15:21

Mark 15:21

Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. + 15.21 Et angariaverunt. BEDA. Ipse Dominus primo crucem suam portavit, sicut Joannes dicit: Post iste Simon, de quo et alii dicunt, et hoc satis congruo ordine mysterii. Christus enim passus pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus Joan. XIX; I Petr. 2.. HIER. Simon qui portat crucem in angaria, hic est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei. Patrem Alexandri. Magnæ opinionis Simon iste videtur esse, cum et filii ejus tanquam noti omnibus ex nomine designantur. HIER. Alii per merita patrum suorum commemorantur, alii per merita filiorum. Hic autem Simon, etc., usque ad unde: per Jeremiam ad Judæam dicitur: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they compel one Simon a Cyrenian, who passed by, coming out of the country, the father of Alexander and Rufus, to bear his cross.

In Context

20Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum. + 15.20 Ut crucifigerent. HIER. Ipsa crucis species quid est nisi forma quadrati mundi? Oriens de virtute fulget, arcton dextera tenet, auster læva consistit, occidens sub plantis firmatur. Unde Apostolus: Ut sciamus quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum Ephes. 3.. Aves in forma crucis ad æthera volant, homo adorat, et natat in forma crucis, navis per maria antenna cruci assimilata sufflatur. Tau littera signum salutis et crucis demonstrat.

22Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus. + 15.22 Calvariæ locus. HIER. Tradunt Judæi quod in hoc loco montis immolatus fuerit aries pro Isaac Gen. 22., ut ibi decalvetur Christus, id est carne sua, scilicet Judæa carnali, separetur. BEDA. Extra portam truncabantur capita damnatorum, et calvariæ decollatorum loca dicuntur. Ideo ibi crucifixus Dominus ut ubi erat area damnatorum, ibi erigantur vexilla martyrum. Et quoniam pro nobis factum est maledictum crucis et flagellatus et crucifixus pro salute omnium, quasi noxius inter noxios voluit crucifigi.

Read all of Mark 15

Cross References

Matthew 5:41et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. + 5.41 Mille passus. Hoc est iter sabbati, quo designatur perfectio spiritualis: quia non licet in sabbato servile opus facere. Alia duo. Vadit et alia duo qui dum corpore tantum in servitutem redigitur, spiritu et anima, id est ratione et voluntate, redigi est paratus.

Luke 14:27Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. + 14.27 Et qui non bajulat. Crux duobus modis bajulatur: cum vel per abstinentiam caro afficitur, vel per compassionem proximi affligitur animus. Et venit post me. Aliquis enim carnem lacerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpæ faveat, hic crucem ferre videtur, sed Deum non sequitur.

John 15:18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. + 15.18 Si mundus. Nomine mundi aliquando boni, aliquando mali designantur, quia una massa est quæ tota in Adam periit, de qua sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam.

Acts 6:9Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano:

Acts 13:1Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus. + 13.1 Erant autem in Ecclesia, etc. Iidem erant prophetæ et doctores. Vel, alii eorum prophetæ, alii doctores fuerunt. Niger. RAB. A colore, si Latinum est. Vel, ascendens interpretatur, si Hebræum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 15:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 15:20Mark 15Mark 15:22 →