Mark 15:23
Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit. + 15.23 Et dabant. BEDA. Matthæus, cum felle mistum Matth. 27., quod idem est. Fel enim pro amaritudine posuit. Myrrhatum enim vinum est amarissimum; quanquam fieri possit ut et felle et myrrha amarissimum redderent vinum. HIER. Et dabant, etc. Hoc aceto succus lethalis pomi abstergitur. Et non accepit. Id pro quo patitur. Unde de eo: Quæ non rapui tunc exsolvebam Psal. 68.. Et non accepit. Matthæus: Et cum gustasset, noluit bibere. Indicat Matthæus quod pro nobis amaritudinem mortis gustaverit, sed die tertia resurrexit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they gave him to drink wine mingled with myrrh: but he received it not.
In Context
Cross References
Matthew 27:34Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. + 27.34 Cum felle mistum. Alius evangelista dicit mirrhatum, id est, amarissimum. Et potuit utraque esse commistio fellis et myrrhæ. Et cum gustasset noluit. Hoc Marcus tacet: noluit bibere. Hoc est quod Marcus ait: non accepit, scilicet ut biberet.
Luke 22:18Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. + 22.18 Dico enim vobis. Sicut typicum esum agni, sic et typicum Paschæ potum negat se bibiturum, donec ostensa resurrectionis gloria, regnum Dei, id est fides mundi adveniat, ut per horum duorum immutationem sacramentorum, cætera legis sacramenta vel jussa ad spiritualem observantiam doceat transferenda. Potest tamen simpliciter accipi, quod ab hora cœnæ usque ad tempus resurrectionis quo in regno Dei erat venturus, vinum non erat bibiturus. Post resurrectionem enim cum discipulis manducavit et bibit.
John 19:28Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.