The Bible Software
bible.softwareMarkMark 15 › Mark 15:24

Mark 15:24

Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. + 15.24 Et curcifigentes cum. HIER. Hic figitur salus in ligno. Primo infixa est mors in ligno. Lignum primum, scientiæ boni et mali; secundum boni tantum et vitæ nobis lignum est. Extensio primæ manus ad lignum mortem apprehendit; extensio secundæ vitam quæ perierat invenit. Ligno hoc vehimur per mare undosum ad terram viventium. Vestimenta sua. BEDA. Quadripartita vestis Christi secundum numerum militum, significat Ecclesiam quatuor partibus orbis æqualiter, id est concorditer distributam. HIER. Vestimenta Domini mandata sunt quibus tegitur corpus ejus, quod est Ecclesia, quia dividuntur inter milites gentium ut sint quatuor ordines cum sit una fides, id est conjugati, viduati, præpositi, separati. Sortiti sunt tunicam indivisam quæ est pax et veritas in cunctis in modum regalis amictus vel annuli. Mittentes sortem. ID. Super tunicam, scilicet quæ erat inconsutilis. Hic sortita, etc., usque ad et sors solius Dei judicio venit vel cedit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when they had crucified him, they parted his garments, casting lots upon them, what every man should take.

In Context

23Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit. + 15.23 Et dabant. BEDA. Matthæus, cum felle mistum Matth. 27., quod idem est. Fel enim pro amaritudine posuit. Myrrhatum enim vinum est amarissimum; quanquam fieri possit ut et felle et myrrha amarissimum redderent vinum. HIER. Et dabant, etc. Hoc aceto succus lethalis pomi abstergitur. Et non accepit. Id pro quo patitur. Unde de eo: Quæ non rapui tunc exsolvebam Psal. 68.. Et non accepit. Matthæus: Et cum gustasset, noluit bibere. Indicat Matthæus quod pro nobis amaritudinem mortis gustaverit, sed die tertia resurrexit.

25Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. + 15.25 Erat autem hora ter. HIER. Hoc proprie Marcus, nam sexta hora tenebræ suffuderunt terram, ut non quis posset movere caput. A tricesimo namque, etc., usque ad qui magis dicendi sunt eum crucifixisse quamvis nitantur hoc dissimulare, quam milites qui secundum officium suum duci suo paruere.

Read all of Mark 15

Cross References

Matthew 27:35Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. + 27.35 Diviserunt. Hoc Joannes distinctius: vestimenta in quatuor partes ut Ecclesia in quatuor partibus mundi signetur. Tunica sortita significat omnium partium unitatem vinculo charitatis, quæ sorte, id est, gratia Dei provenit, non humano arbitrio.

John 19:23Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. + 19.23 Milites ergo cum crucifixissent eum. Ecce quæ gesta sunt juxta crucem, cum jam crucifixus esset. Quatuor. Quadripertita vestis signat Ecclesiam toto orbe, qui quatuor partibus constat diffusam omnibus partibus æqualiter, id est concorditer distributam. Tunica sortita omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Desuper. Quia charitas supereminet omnibus per totum, quia nemo est ejus expers qui pertinere videatur ad totum, a quo toto, sicut Græca indicat lingua, catholica vocatur Ecclesia, quæ in sorte Dei gratia commendatur.

2 Corinthians 5:21Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. + 5.21 Pro nobis peccatum fecit. Usus est Veteris Testamenti peccata dici sacrificia pro peccatis, vel, peccatum dicitur similitudo carnis peccati. Unde dicitur: De peccato delevit vel damnavit peccatum, id est de similitudine carnis peccati: quia misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Ita etiam maledictum pro morte accipitur, quæ de maledicto Dei venit, ut vere dictum in lege intelligatur: Maledictus omnis qui pendet in ligno Deut. 21.. Quid est quod ait, maledictus? id est, terra es, in terram ibis Gen. 3.. Quid est quod dicit, omnis? quia Christus, qui pependit in ligno, cum esset vera vita, mortuus est vera morte non ficta.

1 Peter 2:24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 15:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 15:23Mark 15Mark 15:25 →