The Bible Software
bible.softwareMarkMark 15 › Mark 15:22

Mark 15:22

Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus. + 15.22 Calvariæ locus. HIER. Tradunt Judæi quod in hoc loco montis immolatus fuerit aries pro Isaac Gen. 22., ut ibi decalvetur Christus, id est carne sua, scilicet Judæa carnali, separetur. BEDA. Extra portam truncabantur capita damnatorum, et calvariæ decollatorum loca dicuntur. Ideo ibi crucifixus Dominus ut ubi erat area damnatorum, ibi erigantur vexilla martyrum. Et quoniam pro nobis factum est maledictum crucis et flagellatus et crucifixus pro salute omnium, quasi noxius inter noxios voluit crucifigi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they bring him unto the place Golgotha, which is, being interpreted, The place of a skull.

In Context

21Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. + 15.21 Et angariaverunt. BEDA. Ipse Dominus primo crucem suam portavit, sicut Joannes dicit: Post iste Simon, de quo et alii dicunt, et hoc satis congruo ordine mysterii. Christus enim passus pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus Joan. XIX; I Petr. 2.. HIER. Simon qui portat crucem in angaria, hic est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei. Patrem Alexandri. Magnæ opinionis Simon iste videtur esse, cum et filii ejus tanquam noti omnibus ex nomine designantur. HIER. Alii per merita patrum suorum commemorantur, alii per merita filiorum. Hic autem Simon, etc., usque ad unde: per Jeremiam ad Judæam dicitur: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.

23Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit. + 15.23 Et dabant. BEDA. Matthæus, cum felle mistum Matth. 27., quod idem est. Fel enim pro amaritudine posuit. Myrrhatum enim vinum est amarissimum; quanquam fieri possit ut et felle et myrrha amarissimum redderent vinum. HIER. Et dabant, etc. Hoc aceto succus lethalis pomi abstergitur. Et non accepit. Id pro quo patitur. Unde de eo: Quæ non rapui tunc exsolvebam Psal. 68.. Et non accepit. Matthæus: Et cum gustasset, noluit bibere. Indicat Matthæus quod pro nobis amaritudinem mortis gustaverit, sed die tertia resurrexit.

Read all of Mark 15

Cross References

Matthew 27:33Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. + 27.33 Golgotha. Syrum est, et interpretatur Calvariæ, non ob calvitium Adæ quem mentiuntur ibi sepultum, sed ob decollationem damnatorum. Adam juxta Hebron in libro Jesu legitur sepultus.

John 19:17Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha: + 19.17 Bajulans. Portabat crucem suam Jesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni, et est crux candelabrum lucernæ quæ non erat sub modio ponenda. Primo Dominus crucem portat, quia prior passus est; postea imposita est Simoni Cyrenæo, quia debemus sequi vestigia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 15:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 15:21Mark 15Mark 15:23 →