Mark 15:43
venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. + 15.43 Venit Joseph. HIER. Joseph venit sero parasceve ab Arimathia, quæ interpretatur deponens, ad deponendum corpus Christi, etc., us que ad aspicientibus a longe electis qui sunt stellæ maris, quando, si fieri potest, scandalizabuntur etiam electi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 20:16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. + 20.16 Sic erunt novissimi primi. AUG. Id est, Judæi de capite vertentur in caudam: et gentes de cauda in caput. Unde Moyses in Deuteronomii libro: Advena qui tecum moratur, ascendet super te: ille erit in caput, et tu eris in caudam. Sed tamen nec omnes primi nec omnes novissimi ad numerum electorum pertinent.
Mark 10:23Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! + 10.23 Quam difficile. ID. Qui multiplicandis divitiis incumbunt, etc., usque ad intrare possint regnum Dei.
Mark 14:66Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:
Luke 2:38Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. + 2.38 Omnibus qui, etc. Omnibus fidelibus qui jugo Herodis alienigenæ gravati, liberationem civitatis et populi exspectabant, promittebat per adventum Christi in proximo redemptionem a tyrannide alieni.
John 19:38Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
Acts 13:50Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis. + 13.50 Religiosas mulieres. RAB. Sive de Judæis qui legis religionem servabant, sive de gentibus religionem salvare incipientes.