Luke 2:38
Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. + 2.38 Omnibus qui, etc. Omnibus fidelibus qui jugo Herodis alienigenæ gravati, liberationem civitatis et populi exspectabant, promittebat per adventum Christi in proximo redemptionem a tyrannide alieni.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
39Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
Cross References
Mark 15:43venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. + 15.43 Venit Joseph. HIER. Joseph venit sero parasceve ab Arimathia, quæ interpretatur deponens, ad deponendum corpus Christi, etc., us que ad aspicientibus a longe electis qui sunt stellæ maris, quando, si fieri potest, scandalizabuntur etiam electi.
Luke 1:64Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
Luke 2:25Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. + 2.25 Et ecce homo. Non solum angeli, sed omnis ætas et sexus testimonium nato reddunt puero. Et sicut ab omnium sæculorum fidelibus præsagiebatur, ita veniens omnium sanctorum laude prædicatur.
Luke 23:51hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei:
2 Corinthians 9:15Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. + 9.15 Gratias Deo. De alterna indigentia, et de alterno supplemento indigentiæ provincialium Christi et militum Christi gratias Deo agit. Egit hic de rebus carnalibus in illos, et postquam egit de spiritualibus in istos, tanquam plenus gaudiis exclamat: Gratias ago, etc.