The Bible Software
bible.softwareMarkMark 16 › Mark 16:12

Mark 16:12

Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: + 16.12 Duobus ex his. BEDA. Hoc Lucas apertius Luc. 24.: Oculi eorum, etc. Post cognoverunt eum in fractione panis. Et sicut Lucas ait: Surgentes eadem hora reversi sunt in Hierusalem, etc. Ambulantibus. HIER. Fides hic laborat agens activam vitam, illic contemplativa, etc., usque ad oblitus carnis suæ postulat in ista vita quod post illam speramus in futura.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

After that he appeared in another form unto two of them, as they walked, and went into the country.

In Context

11Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. + 16.11 Et illi audientes. BEDA. Quod discipuli resurrectionem tarde credunt, non tam est illorum infirmitas, quam nostra firmitas; dubitantibus enim resurrectio per multa argumenta monstrata est, quibus et nos firmius solidamur.

13et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.

Read all of Mark 16

Cross References

Mark 16:14Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. + 16.14 Novissime, etc. BEDA. Quadragesimo die, quando erat jam ab eis recessurus in cœlum, hoc eis maxime, etc., usque ad: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium. Duritiam cordis, etc. HIER. Ut succedat cor carneum charitate plenum: hinc quod catervæ martyrum mortem hujus sæculi libenter affectant, quia norunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros.

John 21:1Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: + 21.1 Postea manifestavit. Relictis omnibus secuti fuerunt Jesum. Quod si post mortem Jesu antequam redderetur eis vivus, repetissent priorem artem, possent videri ex desperatione hoc fecisse; sed post redditum vivum, post acceptum ejus insufflationis spiritum, post verba ejus: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, subito fiunt quod fuerunt, piscatores, non hominum sed piscium. Sed sciendum est non prohibitos fuisse sua arte licita victum quærere, apostolatus integritate servata, cum unde viverent non haberent, et sic illis laborantibus adjecit Deus necessaria quæ promisit, hic autem penuria eorum disposita est, ut in piscatione tanta exhiberentur sacramenta.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 16:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 16:11Mark 16Mark 16:13 →