bible.software › Marcum › Marcum 16 › Marcum 16:13
Marcum 16:13
et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they went and told it unto the residue: neither believed they them.
In Context
12Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: + 16.12 Duobus ex his. BEDA. Hoc Lucas apertius Luc. 24.: Oculi eorum, etc. Post cognoverunt eum in fractione panis. Et sicut Lucas ait: Surgentes eadem hora reversi sunt in Hierusalem, etc. Ambulantibus. HIER. Fides hic laborat agens activam vitam, illic contemplativa, etc., usque ad oblitus carnis suæ postulat in ista vita quod post illam speramus in futura.
14Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. + 16.14 Novissime, etc. BEDA. Quadragesimo die, quando erat jam ab eis recessurus in cœlum, hoc eis maxime, etc., usque ad: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium. Duritiam cordis, etc. HIER. Ut succedat cor carneum charitate plenum: hinc quod catervæ martyrum mortem hujus sæculi libenter affectant, quia norunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros.
Read all of Marcum 16
Cross References
Luke 16:31Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. + 16.31 Si Moysen. Qui verba legis despiciunt, Redemptoris præcepta qui ex mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt, tanto hæc difficilius implebunt, et cujus dicta implere renuunt, ei procul dubio credere recusant.
John 20:8Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:
This Verse In Other Editions
Study Marcum 16:13