Mark 16:14
Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. + 16.14 Novissime, etc. BEDA. Quadragesimo die, quando erat jam ab eis recessurus in cœlum, hoc eis maxime, etc., usque ad: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium. Duritiam cordis, etc. HIER. Ut succedat cor carneum charitate plenum: hinc quod catervæ martyrum mortem hujus sæculi libenter affectant, quia norunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
Cross References
Numbers 14:11Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis?
Matthew 11:20Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam: + 11.20 Tunc. Qui hactenus Judæos communiter increpavit, nunc nominatim civitates exprimit, quæ frequenter audita doctrina et visis tot signis credere noluerunt, quibus non optat mala, sed prædicit ventura
Matthew 16:8Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? + 16.8 Quid cogitatis. Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias?
Mark 7:18Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare: + 7.18 Et vos imprudentes. Corripiuntur, quia quæ per se patent, mystica putant. Ex quo advertimus vitiosum esse auditorem, qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure vult intelligere.
Mark 16:11Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. + 16.11 Et illi audientes. BEDA. Quod discipuli resurrectionem tarde credunt, non tam est illorum infirmitas, quam nostra firmitas; dubitantibus enim resurrectio per multa argumenta monstrata est, quibus et nos firmius solidamur.
Luke 24:36Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. + 24.36 Stetit Jesus, etc. Hæc ostensio est illa, de qua Joannes ait Joan. 20.: Cum sero esset die, etc., et dixit eis: Pax vobis. Quod vero dicit Joannes Thomam non fuisse cum illis: cum Lucas dicat istos duos invenisse undecim congregatos, et eos qui cum eis erat, intelligendum est quod Thomas inde exisset antequam Dominus eis hoc loquentibus appareret.