Mark 2:10
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico), + 2.10 Filius hominis. ID. Solus Deus dimittit peccata, et Filius hominis habet potestatem dimittendi peccata: ergo idem Deus et Filius hominis est. Ita homo Christus per divinitatem dimittit peccata, per humanitatem pro peccatoribus potest mori.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 9:6Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. + 9.6 Tunc ait paralytico. Ecce per remissionem pœnæ, dimissionem culpæ intellige. Surge. Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, est carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere. Domum ire, est ad paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet. Tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Ut quod fuit testimonium infirmitatis, sit probatio sanitatis.
John 5:20Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. + 5.20 Omnia demonstrat. Demonstrare Patrem Filio est cuncta operari per Filium, ut æque habeantur in fide nostra, Pater et Filius. Et ne aliquo modo minus sentiatur de Filio, addit: Et majora his demonstrabit ei, hoc est, per eum majora faciet. Quæ? Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat. Majus est suscitare mortuos quam languidum sanare, unde agebatur. Majora his. Suscitat Pater animas per Filium, ut animæ vivant ex substantia Patris et Filii, et ei Filio homini facto in tempore demonstrabit majora, id est resurrectionem corporum, ut miremini eam fieri per Filium.
1 Timothy 1:13qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. + 1.13 Sed misericordiam Dei. Consequuntur misericordiam et qui scienter peccant, ut David, et qui ignoranter, quod facilius ignoscitur. Misericordiam consecutus sum, ex eo quod ignorans feci. Vel ignorantiæ ponitur causa misericordiæ non tamen proprie, cum mala fuerit ignorantia, misericordia vero gratuita.