The Bible Software
bible.softwareMarkMark 6 › Mark 6:31

Mark 6:31

Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. + 6.31 Venite seorsum. BEDA. Non solum requisitionis causa, sed mystice significat quod, relicta Judæa, quæ, etc., usque ad venit seorsum, ducit quos eligit, ut inter male viventes mala non attendant, ut Loth in Sodomis, et Job in terra Hus, et Abdias in domo Achab. Requiescite. Ut aves in ramis sinapis. Pusilla hic requies sanctis, longus labor: sed post dicitur illis ut requiescant a laboribus suis. Erant enim, etc. HIER. In arca Nœ animalia quæ intus erant, foras mittebantur, et quæ foris erant, intus erumpebant. Sic in Ecclesia Judas, etc., usque ad tunc cessabit ventus et procella, Jesu sedente et regnante in navi, quæ est universalis Ecclesia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto them, Come ye yourselves apart into a desert place, and rest a while: for there were many coming and going, and they had no leisure so much as to eat.

In Context

30Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. + 6.30 Et convenientes. HIER. Ad locum unde exeunt flumina redeunt. Deo gratias semper referunt super his quæ acceperunt. Omnia. Non solum quæ ipsi egerant et docuerant apostoli Domino renuntiant, sed etiam quæ Joannes eis docentibus passus sit. Vel sui vel ejusdem Joannis discipuli, sicut Matthæus scribit.

32Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. + 6.32 Abierunt in deserto. BEDA. Petendo solitudinem fidem turbarum an se sequatur explorat, et exploratam digna mercede remunerat. Turbæ autem non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, iter deserti arripiunt, et salutis desiderium ostendunt. Rursus ipse excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando ægrotos, recreando jejunos, quantum devotione credentium delectetur insinuat.

Read all of Mark 6

Cross References

Matthew 14:13Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. + 14.13 Quod cum audisset Jesus. Postquam apud Judæos lex et propheta caput perdit et vocem: Jesus transit ad desertum Ecclesiæ locum, quæ ante non habebat virum. Secessit. Non fugit timore, sed secessit parcens inimicis ne homicidium homicidio jungerent, dans exemplum vitandæ temeritatis. Vel secessit, ut probaret fidem credentium; unde: Et cum audissent turbæ, etc. Pedestres. Proprio labore, ut ardorem mentis ostenderent. Relinquunt civitates, id est, pristinas conversationes. Habent voluntatem, sed non vires perveniendi. Ideo Jesus obviam exit, et misertus curat, ut plena fides statim præmium habeat. Ecce quantum delectatur devotione credentium.

Mark 3:7Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, + 3.7 Secessit. Fugit ut homo, quia nondum venerat hora ejus, et passionis ejus extra Jerusalem non erat locus. BEDA. De synagoga secedit ad mare, etc. Judæam relinquit, ad gentes venit cum discipulis, scilicet prædicantibus apostolis corda gentium adiit: et sic multos ad se venientes suscepit, et desideratam salutem dedit. Et multa turba. ID. Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur: vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur.

John 6:1Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis: + 6.1 Trans mare. Tiberiadis et Capharnaum in eodem littore ex parte nostra, ultra in alio littore opposito, locus est ubi miraculum istud factum est. Nec proprie vocatur mare, sed quædam magna Jordanis refluxio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 6:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 6:30Mark 6Mark 6:32 →