Mark 3:7
Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, + 3.7 Secessit. Fugit ut homo, quia nondum venerat hora ejus, et passionis ejus extra Jerusalem non erat locus. BEDA. De synagoga secedit ad mare, etc. Judæam relinquit, ad gentes venit cum discipulis, scilicet prædicantibus apostolis corda gentium adiit: et sic multos ad se venientes suscepit, et desideratam salutem dedit. Et multa turba. ID. Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur: vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 20:7Decreveruntque Cedes in Galilæa montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Juda.
Matthew 4:25et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem. + 4.25 Secutæ sunt. AUG. Quadripartitæ turbæ, scilicet. Alii, etc., usque ad alii, per invidiam volentes eum accusare et in aliquo capere.
Matthew 12:15Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: + 12.15 Recessit inde. Nota exemplum: Si vos persecuti sunt in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Secuti sunt. Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione ejus ducti amando sequuntur, unde et curari merentur.
Luke 6:12Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. + 6.12 Exiit in montem orare. Mons in quo apostolos eligit et docet, altitudinem significat justitiæ, quia instituendi erant et prædicaturi, ne infirmis remaneant, sed ad superna erigantur. Sic et lex in monte data fuit. Apostolos præeminentius adducit, ut a monte prius montes suscipiant pacem populo annuntiandam. Sic et Moyses, solus legem spiritualiter intelligens, montis verticem in quo Deus erat ascendit.
Luke 23:5At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. + 23.5 Commovet populum. Non illum, sed se accusant. Docuisse enim populum, et a pristina corporis ignavia docendo commovisse, talique actu a Galilæa usque ad Judæam, id est totam promissionis terram, a fine usque ad finem pertransisse, non criminis, sed judicium est virtutis. Denique Pilatus nec interrogandum Salvatorem de hoc ratus, sed magis nacta occasione, liberum ab eo judicando cupit reddere.
John 7:52Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. + 7.52 Et tu Galilæus es, etc. Et reversi sunt, etc. Galilæus dicebatur Jesus, quoniam de Nazareth erant parentes ejus.