The Bible Software
bible.softwareMarkMark 3 › Mark 3:23

Mark 3:23

Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? + 3.23 Quomodo potest Satanas, etc. BEDA. Eligant quod volunt. Si Satanas Satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum dicunt. Si autem potest, recedant a regno ejus, quod divisum stare non potest.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he called them unto him, and said unto them in parables, How can Satan cast out Satan?

In Context

22Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia. + 3.22 Et Scribæ. BEDA. Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis; si forte intelligant, nulla. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt, nulla spes est. Unde, Scribæ, id est sapientes, etc. Ab Hierosolymis. Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilæa et Jerosolymis, et trans Jordanem et circa Tyrum et Sidonem, quæ sunt civitates gentilium: et Scribæ ab Jerosolymis blasphemabant: quia turba populi Judæorum illum cum palmis et laudibus perduxit; gentiles desiderabant; Scribæ et seniores populi de nece ejus tractabant. Beelzebub habet. Vir muscarum sive habens muscas: quo nomine principem dæmoniorum cognominabant propter sordes immolatitii cruoris.

24Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.

Read all of Mark 3

Cross References

Psalms 49:4Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum. 1

Matthew 12:25Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. + 12.25 Omne regnum. Necessaria complexione eos arguit. Vel enim Christus virtute Dei dæmones ejicit, vel in principe dæmoniorum. Si virtute Dei, frustra calumniantur. Si in principe dæmoniorum, regnum ejus divisum est, nec stabit: et ideo a regno ejus recedant: quod innuit eos sibi elegisse, dum in se non credunt.

Mark 4:2et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua: + 4.2 In parabolis multa. Parabola est rerum natura discrepantium sibi sub aliqua similitudine facta comparatio. More suæ prudentiæ loquitur, ut qui cœlestia sapere non poterant, per similitudinem terrenam auditam percipere potuissent. Græce similitudo dicitur quando quod intelligi volumus, per aliquas comparationes indicamus, ut ferrum, aliquem durum, velocem, ventis comparamus et avibus. Idem fit in tricesimo sexagesimo et centesimo fructu, id est lege, prophetia et Evangelio, quod in ore trium testium mysterium regni in monte ostensum, id est, Moysi, Eliæ et Jesu, consistit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 3:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 3:22Mark 3Mark 3:24 →