Mark 3:27
Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. + 3.27 Et tunc domum ejus diripiet. ID. Domum diripuit, quia omnes mundi partes a diabolo possessas, apostolis et eorum successoribus quasi divisas provincias, ut populos ad fidem converterent, distribuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
Cross References
Isaiah 27:1[In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. + 27.1 In die illa, etc. ID. Tradunt Hebræi diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum. Vectem. HIER. LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit. Cetum. Hebræi, Tanniu; unde Hebræi fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in æthere, Tanniu vero in mari.
Isaiah 53:12Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.] + 53.12 Et cum sceleratis. Ut sceleratos a peccato redimeret, omnia omnibus factus: Peccata enim nostra portavit in corpore suo I Petr. 2.. Cujus imitator Paulus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrificarem I Cor. 9.. Rogavit. Pater, ignosce illis. Ad hanc vocem secundum Evangelium Nazareorum multa millia Judæorum astantium circa crucem crediderunt.
Matthew 12:29Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. + 12.29 Aut quomodo potest. Ostendit ergo Dominus per manifestam parabolam, quod non concordat in fallaci operatione cum dæmonibus sicut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a dæmonio liberaret; ideoque grande scelus committunt, qui quod Dei esse cognoverant, diaboli esse clamabant. Neque enim possunt esse concordes: quorum opera diversa sunt. Unde addit: Qui non est mecum, etc. Domum illius. Vel domum, id est, omnes mundi partes Apostolis et eorum successoribus ad convertendum distribuit.
Luke 11:21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. + 11.21 Cum fortis atrium. Quasi dicat: Si ego in Beelzebub, sicut dicitis, ejicerem dæmonia, tunc in aliquo operibus diaboli consentirem, sed nullo modo cum illo consentio, sed potius illum superare et ejicere a meis fidelibus festino. Cum diabolus, fortis. Ad nocendum, armatus, multis spiritualibus nequitiis: custodit, in sua servitute, atrium suum, id est mundum, qui in maligno positus est, in quo usque ad adventum Filii Dei diabolus sine contradictione principabatur, et male pacato utebatur imperio in cordibus infidelium.
Romans 16:20Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. + 16.20 Deus autem. Vos sitis sapientes: Deus autem conterat Satanam, id est falsos prædicatores, vel quemlibet vobis adversantem hominem, vel diabolum. Sub pedibus. Ut caput, id est primos motus suggestionum contemnatis, et si diabolus est, conteratis ejus caput sicut Evæ in figura Ecclesiæ, vel sensualitatis dictum est. Gratia. Gratiam quam promisit in adventu suo, jam optat eis.
Colossians 2:15et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. + 2.15 Exspolians principatus et potestates. Auferendo Abraham, Isaac et cæteros justos. Traduxit, longe ab hoc regno ad cœlum duxit. Confidenter. Id est cum spe victoriæ. Triumphans, id est expugnans illos in cruce, quod non est in abscondito, sed palam. Si quis enim perfectionem Ecclesiæ respicit, aperte videtur victus antiquus hostis. Vel, principatus et potestates traduxit, id est ab Ecclesia exterminavit. Triumphans illos in semetipso. Morte sua. Uno quippe verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid culparum erat (unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia vitæ detinebant), exstinxit: unde ergo accepit diabolus exterius potestatem Dominicæ carnis occidendæ, inde interior quæ nos tenebat potestas ejus occisa est.