The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 12 › Matthew 12:29

Matthew 12:29

Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. + 12.29 Aut quomodo potest. Ostendit ergo Dominus per manifestam parabolam, quod non concordat in fallaci operatione cum dæmonibus sicut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a dæmonio liberaret; ideoque grande scelus committunt, qui quod Dei esse cognoverant, diaboli esse clamabant. Neque enim possunt esse concordes: quorum opera diversa sunt. Unde addit: Qui non est mecum, etc. Domum illius. Vel domum, id est, omnes mundi partes Apostolis et eorum successoribus ad convertendum distribuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Or else how can one enter into a strong man’s house, and spoil his goods, except he first bind the strong man? and then he will spoil his house.

In Context

28Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. + 12.28 Si autem ego. Illa pars: Si ego in Beelzebub ejicio dæmones, ad plura inconvenientia perducta est, modo agitur de alia parte complexionis. Si autem ego in spiritu Dei. Hic Lucas ait: in digito Luc. 11.. Digitus dicitur Spiritus sanctus pro partitione donorum. Regnum Dei, vel seipsum dicit. Unde alibi: Medius inter vos stetit, quem vos nescitis Luc. 11, Joan. 1.. Vel, regnum quod Joannes et ipse Jesus prædicavit. Pœnitentiam agite: appropinquabit enim regnum cœlorum Matth. 21.. Est et tertium regnum Scripturæ sanctæ, quod aufertur a Judæis et datur genti facienti fructum ejus. Vel regnum, id est, omnes mundi partes, Apostolis et successoribus eorum ad convertendum distribuit.

30Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit. + 12.30 Qui non est mecum, etc. Id est, qui dissimilia meis facit opera, contrarius mihi est: ille trahit ad vitia, ego ad virtutes.

Read all of Matthew 12

Cross References

Isaiah 53:12Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.] + 53.12 Et cum sceleratis. Ut sceleratos a peccato redimeret, omnia omnibus factus: Peccata enim nostra portavit in corpore suo I Petr. 2.. Cujus imitator Paulus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrificarem I Cor. 9.. Rogavit. Pater, ignosce illis. Ad hanc vocem secundum Evangelium Nazareorum multa millia Judæorum astantium circa crucem crediderunt.

Luke 11:21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. + 11.21 Cum fortis atrium. Quasi dicat: Si ego in Beelzebub, sicut dicitis, ejicerem dæmonia, tunc in aliquo operibus diaboli consentirem, sed nullo modo cum illo consentio, sed potius illum superare et ejicere a meis fidelibus festino. Cum diabolus, fortis. Ad nocendum, armatus, multis spiritualibus nequitiis: custodit, in sua servitute, atrium suum, id est mundum, qui in maligno positus est, in quo usque ad adventum Filii Dei diabolus sine contradictione principabatur, et male pacato utebatur imperio in cordibus infidelium.

1 John 4:4Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.

Revelation 20:1Et vidi angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. + 20.1 Et vidi angelum. Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo apostolorum, supponit damnationem ipsius diaboli, et præponit causam quare et tempus quo damnabitur: et quis illum poterit vincere, scilicet ille qui in humili adventu potuit illum ligare quantum voluit, glorificatus eumdem omnino destruere poterit. Abyssi. Abyssus tenebrosa vocantur corda impiorum; vel ipse diabolus, quos Dominus sævire permittit et refrenat quando vult.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 12:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 12:28Matthew 12Matthew 12:30 →