bible.software › Mark › Mark 3 › Mark 3:6
Mark 3:6
Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. + 3.6 Exeuntes autem. Qui per se non possunt, socios iniquitatis quærunt. Cum Herodianis. Ministri Herodis propter inimicitias quas ipse adversus hominem exercebat, Jesum insidiis et odiis persequebantur quem Joannes prædicabat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the Pharisees went forth, and straightway took counsel with the Herodians against him, how they might destroy him.
In Context
5Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. + 3.5 Extende manum. BEDA. Infructuosa debilitas animæ non melius curatur quam eleemosynæ largitione; unde: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat Luc. 3.. Et in Ecclesiastico: Fili, non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collecta Eccl. 4.. Frustra enim in oratione manus ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit. Et restituta est manus illi. Magnum studium nequitiæ in crimen reputant., quod ad verbum illius sanata est manus. Neque et sabbato potest convinci laborasse, qui dixit et facta sunt: cum ipsi in sabbatis cibos portent, calices porrigant, et cætera victui necessaria.
7Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, + 3.7 Secessit. Fugit ut homo, quia nondum venerat hora ejus, et passionis ejus extra Jerusalem non erat locus. BEDA. De synagoga secedit ad mare, etc. Judæam relinquit, ad gentes venit cum discipulis, scilicet prædicantibus apostolis corda gentium adiit: et sic multos ad se venientes suscepit, et desideratam salutem dedit. Et multa turba. ID. Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur: vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur.
Read all of Mark 3
Cross References
Matthew 12:14Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
Mark 8:15Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.
Luke 6:11Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. + 6.11 Insipientia. Quia solo livore permoti sunt, non enim in culpa fuit vel hominis manum extendere, vel Jesum sanare. Magna insipientia erat de nece ejus tractare cujus beneficiis plurimum indigebant.
Luke 22:2et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem. + 22.2 Et quærebant, etc. Hæc ante biduum Paschæ congregatis principibus sacerdotum et scribis in atrium Caiphæ Matthæus gesta testatur.
This Verse In Other Editions
Study Mark 3:6