Mark 4:24
Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. + 4.24 In qua mensura, etc. HIER. Etenim secundum mensuram fidei unicuique dividitur intelligentia mysteriorum, et adjicietur nobis donum scientiæ, etiam adjicientur virtutes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Si quis habet aures audiendi, audiat.
Cross References
Isaiah 55:3Inclinate aurem vestram, et venite ad me; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
Mark 9:7Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. + 9.7 Et statim. BEDA. Cum fieret vox super Filium hominis, inventus est ipse solus. Quia cum manifestaverit seipsum electis, erit Deus omnia in omnibus: imo ipse cum suis unus per omnia Christus, id est, caput cum corpore splendebit, unde: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo Joan. 3..
Luke 8:18Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. + 8.18 Qui enim habet, etc. Hæc specialiter apostolis, quibus ex charitate nosse mysteria datur, et perfidis Judæis (qui per parabolas quod non intelligunt audiunt) dicta videntur. Potest et generaliter accipi, quia et ingeniosus, negligendo, sapientia vera se privat et simplex studiosus laborando degustat. Quia qui amorem verbi habet, dabitur et sensus intelligendi quod amat. Sed qui non habet amorem audiendi, etiamsi naturali ingenio vel labore studioso se intelligere putat, nullam tamen veræ scientiæ dulcedinem gustabit. Et quicunque non. Ideo desidiosus ingenium accipit sæpe, ut de negligentia jutius puniatur, qui scire contempsit quod sine labore assequi potuit, et aliquando studiosus tarditate intelligentiæ premitur, ut eo majora præmia inveniat, quo studiosius elaborat.
John 10:16Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. + 10.16 Oportet me. Quamvis per suos, quia in illis ipse. Et vocem meam. Non dicit meorum, quia in ipsis ille loquitur.
Acts 17:11Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent.
Hebrews 2:1Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. + 2.1 Propterea. Postquam locutus est de Filio Dei multa quæ ad ejus commendationem valent, hortatur eos quibus scribit, ut diligenter animadvertant et custodiant ea quæ per illum annuntiata sunt eis. Et ad hoc tendunt omnia præmissa quibus probavit quod esset Christus major prophetis et angelis. Abundantius, quam quæ de lege, vel prophetis, vel angelis dicta sunt. Nomen legis obticuit Apostolus, quia in astructione sua quam in posterioribus facit etiam hoc manifestum facit. Pereffluamus. Fluimus per pœnas mortalis naturæ, effluimus, peccata addendo, pereffluimus in æterna damnatione. Hinc suadet audienda esse verba Christi per pœnam quæ erit negligentibus.