Mark 4:32
et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare. + 4.32 Ascendit, etc. Quæ altitudine, amplitudine, annositate transcendit herbarum naturam: Alta est, quia ad cœlestia sustollit; ampla, quia totum mundum occupavit; annosa, quia non poterit finiri. Oleribus. BEDA. Philosophicis disciplinis, quæ tanto apertius excrescunt, viliores fiunt: quia sicut olera herbarum cito decident.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire:
Cross References
Psalms 80:9Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me, + 80.9 Audi populus meus. CASS. Diapsalma. Hactenus de oleo torcularium, jam de amurca, quod dicitur ad cavendum, hic arguuntur reprobi. Contestabor te. Ipse Dominus judicii testem se facit veritatis, tam hic quam in futuro, ut nullus dubitet. Deinde quid velit eum intelligere, subdit: Isræl si me audieris, vocando eum Isræl, familiarem sibi significat, et ad jussa invitat. In te, in corde tuo. ubi veritas, non falsitas debet esse. Recens ne verbum Patris putetur sub tempore. Deum alienum, qui nomine, non essentia. Alienum: Pene par est scelus recentem Deum putare, et idolis servire. 1
Proverbs 4:18Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. + 4.18 Justorum autem semita. Justorum opera in luce scientiæ peraguntur, et æternam ducunt ad vitam quæ est perfecta dies.
Isaiah 11:9Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.] + 11.9 Quia repleta. More suo, in fine prophetalia verba panduntur, ne ad litteram accipiantur.
Lamentations 4:20Res Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.
Daniel 4:10Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus, de cælo descendit.