Mark 4:31
Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra: + 4.31 Sicut granum. HIER. Hoc semen iterum comparat grano sinapis, quod minimum in timore est, magnum in charitate, quæ major est omnibus oleribus, quia Deus charitas est, et omnis caro fenum, et qui infirmus est, olera manducet. Et facit ramos misericordiæ et compassionis. Cujus sub umbra pauperes Christi qui sunt cœli animalia delectantur habitare. Seminatum fuerit. A Christo sive ab homine in terra, vel in agro, id est in corde suo. Hic homo est sensus noster et animus, qui fovens granum prædicationis humore fidei facit pullulare in agro pectoris sui. Minus est, etc. Quasi contemptibilia prædicans, et primo non creditur, quia prædicat Deum hominem mortuum, crucifixum, hoc eloquentiæ et sapientiæ philosophorum comparatum minus invenitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud?
Cross References
Psalms 72:16Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me: + 72.16 Labor est ante me. AUG. Quasi murus mihi obstat, etc., usque ad videt in judicio illos damnatos. 1
Isaiah 9:7Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.] + 9.7 Zelus Domini. ID. Cœpit ab Emmanuel prophetia, ubi dicitur: Pete tibi signum a Deo. Hic finitur.
Isaiah 53:2Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum: + 53.2 Virgultum. Symmachus, ramus; hominem significans, qui processit de utero virginis. Sitienti. Aquila, invia, ubi virginitatis privilegium demonstratur, quia sine semine de terra prius invia creatus est.
Isaiah 60:22Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud.] + 60.22 In tempore: adventus Christi. Vel in tempore opportuno vel præfinito. Cum miserit Filius hominis angelos, et colligent de regno ejus omnia scandala.
Daniel 2:34Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.
Amos 9:11In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo: et reædificabo illud sicut in diebus antiquis,