Mark 5:33
Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. + 5.33 Mulier autem. BEDA. Ecce quo tendebat interrogatio, ut mulier scilicet confiteatur veritatem diuturnæ infirmitatis, et subitæ credulitatis et sanationis: et ita ipsa confirmaretur in fide et aliis præberet exemplum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
32Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.
34Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Cross References
Luke 1:12Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. + 1.12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum, etc. AMBR. Solemus turbari et a nostro affectu alienari quando perstringimur superioris potestatis occursu. Sed sicut humani defectus est terreri, ita angelicæ benignitatis est paventem suo aspectu blandiendo solari; contra, dæmones, si quos sua præsentia territos senserint, ampliore horrore concutiunt.
Luke 8:47Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. + 8.47 Videns autem mulier. Hæc mulier verecunda fimbriam tangit, fidelis accessit, religiosa credidit: sapiens se esse sanatam cognoscit: sic plebs gentium quæ Deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, devotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit ut sanitatem suam et ipsa sentiret, fiduciam sumpsit ut fateretur quod præripiebat alienum.