Mark 6:32
Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. + 6.32 Abierunt in deserto. BEDA. Petendo solitudinem fidem turbarum an se sequatur explorat, et exploratam digna mercede remunerat. Turbæ autem non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, iter deserti arripiunt, et salutis desiderium ostendunt. Rursus ipse excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando ægrotos, recreando jejunos, quantum devotione credentium delectetur insinuat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they departed into a desert place by ship privately.
In Context
Cross References
Mark 3:9Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum: + 3.9 Navicula. Ecclesia de gentibus congregata fluctus sæculi mente transgressa: quæ quanto sinum cordis gratiæ recipiendæ dilatat, tanto fluctus sæculi securius calcat. Ne comprimerent. Comprimunt, qui Ecclesiæ pacem turbant. Tangunt, qui fidem vero corde et dilectione suscipiunt, qui tetigere sanati esse perhibentur: fugiens comprimentes naviculam ascendit.
Mark 6:45Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. + 6.45 Et statim cœgit. Exemplum dat nobis ut in omnibus bonis quæ agimus humani favoris retributionem vitemus: ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus. Ad Bethsaidam. BEDA. Bethsaida civitas est in Galilæa Andreæ et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Sed Marcus dicit, etc., usque ad quæ ambæ sunt civitates in Galilæa juxta stagnum Genesareth: quod etiam Tiberiadis a Tiberiade civitate sic vocatur.
Luke 9:10Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. + 9.10 Narraverunt. Narrant apostoli Domino quæ fecerint, et quomodo docuerint, quomodo Joannes dum ipsi docerent passus sit. Unde sequitur: Et assumptis. Non otiosis, non in civitate Synagogæ, id est, sæcularis dignitatis residentibus, sed inter deserta Christum quærentibus cœlestis gratiæ alimonia impertitur. Qui enim non fastidiunt, a Christo suscipiuntur, et spiritualiter et corporaliter, etiam si indigent curantur. Et nota, quia postquam perfecta est mentio passionis Joannis, Christus reficit, quia post defectum legis, evangelicus cibus incipit. Denique postquam curata est mulier quæ gestat figuram Ecclesiæ, et postquam apostoli ad prædicandum sunt missi, fit mentio refectionis, quia per apostolos in Ecclesia vera refectio fit.