Mark 6:8
Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, + 6.8 Ne quid tollerent, etc. Tanta sit in Domino fiducia, ut nihil deesse certissime sciant, ne dum sibi provident temporalia, minus aliis provideant æterna. BEDA. Mattheus et Lucas memorant Dominum discipulis dixisse, ut nec virgam ferrent: Marcus ne quid tollerent nisi virgam. Sed illi realiter virgam accipiunt. Marcus per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 10:9Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: + 10.9 Aurum neque argentum. Qui hæc haberent, viderentur non causa salutis prædicare, sed lucri. Neque pecuniam in zonis vestris. Duo sunt genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, aliud ipsa necessaria. Per pecuniam in zonis, illud unde emuntur: per peram quod emitur, quod ibi reponitur. De hoc in passione: Quando misi vos sine sacculo et pera, nunquid defuit vobis aliquid? At illi dixerunt: Non.
Luke 10:4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. + 10.4 Nolite ergo portare sacculum neque peram. Tanta prædicatori debet esse fiducia in Deo, ut præsentis vitæ sumptus etsi non prævideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus prædicet æterna. Neminem per viam salutaveritis. Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait: Neminem salutaveritis cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit, in via, quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendæ devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.