Mark 7:18
Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare: + 7.18 Et vos imprudentes. Corripiuntur, quia quæ per se patent, mystica putant. Ex quo advertimus vitiosum esse auditorem, qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure vult intelligere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
Cross References
Jeremiah 5:4Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. + 5.4 Forsitan pauperes sunt. HIER. Sicut illud, Mittam filium meum, forsitan ipsum verebuntur Matth. 21.. Utitur Deus sermone dubitantis, ut ex ambiguitate sententiæ et verborum suspensione liberum hominis monstretur arbitrium.
Matthew 16:11Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum? + 16.11 Cavete a fermento Pharisæorum. A superstitiosa doctrina, quæ more fermenti veri panis simulat se substantiam habere. Per hoc innuit, quid significant quinque panes vel septem. Si enim fermentum dicit hæretica dogmata, panes sunt vera doctrina.
Luke 24:25Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! + 24.25 O stulti et tardi corde. Hic gemina humiliandi necesitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec ad implenda quæ novimus quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et prophetæ de Christo locuti sunt, et eum per passionem et gloriam intraturum prædixerant, quomodo gloriatur se esse Christianum, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones attingere desiderat?
1 Corinthians 3:2lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. + 3.2 Adhuc enim carnales. Arguit eos qui querebantur se dudum non audisse spiritualia, cum adhuc indigni essent audire. Ministri ejus. AUG. Homo exterius ministrat quasi servus, etc., usque ad quia Deus operatur velle et perficere.