The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 14 › Romans 14:1

Romans 14:1

Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. + 14.1 Infirmum autem. Perfectæ fidei est nullum cibum discernere, vel immundum putare, quia omnia munda mundis. Sed quidam infirmi censebant a quibusdam abstinendum, et ita inter Romanos contentio; unde præcipit tales assumere, non abjicere, sed patiendo exemplo et verbo ad fidem erigere. Et si incognitum est quo quis animo faciat, non inde disceptare. Non in disceptationibus. Non est damnandus cujus cogitatio non est aperta, vel de quo nescimus qualis post sit futurus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Him that is weak in the faith receive ye, but not to doubtful disputations.

In Context

2Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. + 14.2 Infirmus. Ille est infirmus qui cibos discernit, putans alios mundos, alios immundos, eo quod Judæi prohibiti sunt edere, hunc autem suo judicio relinquendum dicit, ne cum scrupulo edat. Vel, licet sit perfecta fides, quæ omnia licere credit, tamen infirmus et pronus ad casum, qui facile impetu libidinis sternitur, edat olus, id est tenues et aridos cibos, qui non sunt fomentum vitiorum, et abstineat ab illis quibus libido excitatur. Crassitudo enim carnium et deliciosæ epulæ provocant corpus ad libidinem.

Read all of Romans 14

Cross References

Job 4:3Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti; + 4.3 Ecce docuisti plurimos. Ibid. Certa bona sunt quæ et ille fatetur, qui criminari vult. Quantus ante fuit qui tot suis occupatus disponendis, etiam libere alios docuit, actu et verbo recta ostendens? Quia vero criminator bona de eodem dicit, ad crimen inflexit, dicens:

Isaiah 40:11Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit. + 40.11 Gregem suum, etc. Nunc contemplatione, in futuro ipsa visione: nunc docendo, postea salvando vel satiando. Fetas. Doctores filios quotidie Deo parturientes.

Ezekiel 34:4Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis: quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.

Zechariah 11:16Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quæret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet.

Matthew 12:20arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium: + 12.20 Arundinem. Judæos, omni vento cedentes, qui ab invicem discrepando dissipati sunt, non mox damnabit, sed supportabit. Arundinem quassatam. Qui peccanti non porrigit manum, nec portat onus fratris, quassatum calamum confringit. Et qui fidei modicam scintillam contemnit in parvulis, linum fumigans exstinguit: quod Christus non fecit, qui potius venit quærere quod perierat; patientiam namque servavit, donec judicium quod in eo agebatur, ad victoriam perveniret, et expulso mundi principe ad regnum rediret, in dextera Patris sedens, donec ponat inimicos sub pedibus. Linum fumigans. Gentes, quas naturalis legis ardore fere exstincto fumus erroris amarissimus, et odoris noxius involvit: quas non exstinxit, sed de parva scintilla in magnum ardorem ignis Dei suscitavit. Donec. Tandiu prædicatio ejus nullis insidiis superata mundo lucet, donec ponat in terra judicium, et impleatur: Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra.

Matthew 18:5Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 14:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Romans 14Romans 14:2 →