Mark 7:2
Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. + 7.2 Communibus manibus. HIERON. Immundis, vel communibus manibus communionem gentium significat. Munditia Pharisæorum sterilis est, communio apostolorum non tota extendit palmites suos usque ad mare. Non lotis. De non lotis corporis manibus vituperant, cum in eorum operibus nihil immunditiæ inveniatur. Ipsi aqua exterius loti, conscientiæ livore intus sunt polluti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Daniel 6:4Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.
Matthew 23:23Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. + 23.23 Væ vobis. Et hic arguit eos avaritiæ: quia nihil prætermittunt de his quæ ad commodum suum sunt. Qui decimatis. Quia Deus præceperat omnium rerum decimas offerri propter alimoniam sacerdotum. Nota quod per eleemosynam aliqua impunitas non emitur in iniquitate manentibus. Hæc oportuit. Ne eleemosynas fructum terræ videretur respuere, hæc addidit.
Acts 10:28dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
Romans 14:14Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est. + 14.14 Scio et confido. Quasi dicat dico: Ne ponatis offendiculum fratribus. Non autem dico offendiculum vel scandalum, eo quod cibus sit immundus; quia scio per hoc, quod fiducia est in Jesu, qui postquam venit, absolvit a lege. Commune ponit pro immundo, ut tractum a vasis quæ ante omnibus usibus erant communia, quorum quædam postea sacrificiis dedicata non amplius communia, sed sancta dicebantur; vel tractum est a Judæis quia ipsi Judæi dicebantur proprius populus Dei, alii vero omnes communes et immundi.