Acts 10:28
dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?
Cross References
Isaiah 65:5qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. + 65.5 In furore meo. Furorem, oblivionem, iram, pœnitudinem, ita in Deo accipere debemus, quomodo manus, pedes, oculos, aures, et cætera membra quæ habere dicitur: non quod his pareat perturbationibus qui eas exstinguit in nobis, sed per verba nostra; Dei intelligimus affectum erga nos.
John 4:9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. + 4.9 Dicit ergo. Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis, quorum etiam conversatione non utuntur Judæi, sed Jesus qui fidem petebat, ei spiritum dare cupiebat, et eam admonet ut petat, spiritus est autem et donum Dei et viva aqua. Non enim, etc. Samaritanos Judæi exsecrantur et supplantatores vocant, quia eos hæreditate patris sui Jacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum.
John 18:28Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. + 18.28 In prætorium. Id est, ubi præses Pilatus habitabat. Sed si ad Caipham, quomodo in prætorium? forsitan, aliqua causa urgente, de domo Annæ ad audiendum Jesum ambo convenerant. Caiphas perrexit ad prætorium præsidis, et socero suo Jesum reliquit ad audiendum; vel in domo Caiphæ Pilatus acceperat prætorium, et tanta erat domus, ut seorsum habitaret dominus, seorsum Pilatus. Ut non contaminarentur. Quia diebus azymorum, contaminatio erat illis in alienigenæ habitaculum intrare.
Acts 10:34Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus; + 10.34 Non est personarum acceptor, etc. BEDA. Patet Deum non esse personarum acceptorem, etc., usque ad sed omnes credentes acciperent.
Acts 11:9Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
Acts 22:21Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.