The Bible Software
bible.softwareMarcumMarcum 7 › Marcum 7:3

Marcum 7:3

Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: + 7.3 Pharisæi. BEDA. Superstitiosa hominum traditio crebrius lavari, ob manducandum et hujusmodi. Sed necessaria doctrina veritatis eos jubet, qui panem vitæ qui de cœlo descendit manducare desiderant, crebro eleemosynarum, aliorumque justitiæ fructuum lamento sua opera purgare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the Pharisees, and all the Jews, except they wash their hands oft, eat not, holding the tradition of the elders.

In Context

2Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. + 7.2 Communibus manibus. HIERON. Immundis, vel communibus manibus communionem gentium significat. Munditia Pharisæorum sterilis est, communio apostolorum non tota extendit palmites suos usque ad mare. Non lotis. De non lotis corporis manibus vituperant, cum in eorum operibus nihil immunditiæ inveniatur. Ipsi aqua exterius loti, conscientiæ livore intus sunt polluti.

4et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum: + 7.4 Baptismata. Frustra vasorum baptismata servant, qui cordium suorum et corporum sordes negligunt. Non enim hoc de materialibus manibus dictum est, sed pro mentium emundatione, et operum castigatione, et animarum sanctimonia et salute.

Read all of Marcum 7

Cross References

Mark 7:5et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? + 7.5 Quare discipuli tui, etc. Mira stultitia! Filium Dei arguunt, quia non servat præcepta hominum. Manus autem, id est, opera non corporis sed animæ lavandæ sunt, ut fiat in illis Verbum Dei.

Mark 7:13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.

Colossians 2:8Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: + 2.8 Fallaciam. Quod de lege pseudoprædicatores dicunt. Et inanem. Quia in hac falsitate nulla utilitas, quod solet aliquando esse in falsis. Secundum elementa. Illos tangit qui prudentius idola exponunt dicentes, Juno est ær, Neptunus mare; ideo cum diceret secundum philosophiam et inanem, addit, secundum elementa mundi: quasi admonens ne qualescunque adoratores simulacrorum, sed et quasi doctores et interpretatores signorum cavendos esse.

1 Peter 1:18Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Marcum 7:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Marcum 7:2Marcum 7Marcum 7:4 →